De Senectute, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum remissi et liberi sunt,
futura prospiciunt; ex quo intellegitur quales
futuri sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint. qua re, si haec ita sunt, sic me colitote,”
inquit,
"ut deum, sin una est interiturus animus cum
corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem
pulchritudinem tuentur et regunt, memoriam nostri
pie inviolateque servabitis."
23
Cyrus quidem
haec moriens; nos, si placet, nostra videamus.nemo umquam mihi, Scipio,persuadebit aut patrem
tuum Paulum, aut duos avos Paulum et Africanum,
aut Africani patrem aut patruum, aut multos praestantis viros, quos enumerare non est necesse, tanta
esse conatos quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad ipsos
pertinere. anne censes, ut de me ipse aliquid more
senum glorier, me tantos labores diurnos nocturnosque domi militiaeque suscepturum fuisse, si isdem
finibus gloriam meam quibus vitam essem termina-
p.94
turus? nonne melius multo fuisset otiosam et
quietam aetatem sine ullo labore et contentione
traducere? sed nescio quo modo animus erigens se
posteritatem ita semper prospiciebat, quasi, cum
excessisset e vita, tum denique victurus esset. quod
quidem ni ita se haberet ut animi immortales essent,
haud optimi cuiusque animus maxime ad immortalitatis gloriam niteretur. quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus
iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus
cernat et longius, videre se ad meliora proficisci,
ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
equidem efferor studio patres vestros quos colui
et dilexi videndi, neque vero eos solum convenire
aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de quibus
audivi et legi et ipse conscripsi; quo quidem me
proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec
tamquam Peliam recoxerit. et si quis deus mihi
largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis
vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso
spatio ad carceres a calce revocari.
quid habet
enim vita commodi? quid non potius laboris? sed
habeat sane; habet certe tamen aut satietatem
aut modum. non libet enim mihi deplorare vitam,
quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me
vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra
p.96
me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam
ex hospitio, non tamquam e domo; commorandi
enim natura devorsorium nobis, non habitandi dedit.O praeclarum diem cum in illud divinum animorum
concilium coetumque proficiscar cumque ex hac
turba et colluvione discedam! proficiscar enim non
ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam
ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est,
nemo pietate praestantior, cuius a me corpus est
crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus
vero non me deserens sed respectans, in ea profecto
loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum.
quem ego meum casum fortiter ferre visus sum, non
quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar
existimans non longinquum inter nos digressum et
discessum fore.
His mihi rebus, Scipio, id enim te cum Laelio
admirari solere dixisti, levis est senectus, nec solum
non molesta, sed etiam iucunda. quod si in hoc
erro, qui animos hominum immortalis esse credam,
libenter erro nec mihi hunc errorem, quo delector,
dum vivo, extorqueri volo; sin mortuus, ut quidam
minuti philosophi censent, nihil sentiam, non vereor
ne hunc errorem meum philosophi mortui irrideant.
quod si non sumus immortales futuri, tamen exstingui
homini suo tempore optabile est. nam habet natura,
ut aliarum omnium rerum, sic vivendi modum.
senectus autem aetatis est peractio tamquam fabulae,
p.98
cuius defetigationem[*]defetigationem IRS, Reid; defectionem QE, Müller.
fugere debemus, praesertim
adiuncta satietate.haec habui de senectute quae dicerem, ad quam
utinam veniatis, ut ea, quae ex me audistis, re
experti probare possitis!