De Senectute, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
omnino, ut mihi quidem videtur studiorum[*]studiorum LPIS Müller; rerum ER.
omnium satietas vitae facit satietatem. sunt pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? sunt
etiam eius aetatis: ne ea quidem quaeruntur in
senectute. sunt extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt,
p.88
sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit,
satietas vitae tempus maturum mortis affert.21
non enim video, cur, quid ipse sentiam de
morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere
mihi melius videor, quo ab ea propius absum. ego
vestros patres, P. Scipio tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror et eam
quidem vitam, quae est sola vita nominanda. nam
dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere
quodam necessitatis et gravi opere perfungimur;
est enim animus caelestis ex altissimo domicilio
depressus et quasi demersus in terram, locum divinae
naturae aeternitatique contrarium. sed credo deos
immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut
essent qui terras tuerentur quique caelestium
ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo
atque constantia. nec me solum ratio ac disputatio
impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum philosophorum et auctoritas.audiebam Pythagoram Pythagoriosque, incolas
paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam
nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente
divina delibatos animos haberemus. demonstrabantur mihi praeterea quae Socrates supremo vitae
die de immortalitate animorum disseruisset, is qui
esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. quid multa? Sic mihi persuasi, sic sentio,
cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria
p.90
praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes,
tantae scientiae, tot inventa, non posse eam naturam,
quae res eas contineat, esse mortalem; cumque
semper agitetur animus nec principium motus habeat,
quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum
esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus;
et cum simplex animi natura esset neque haberet in
se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile,
non posse eum dividi, quod si non posset, non posse
interire; magnoque esse argumento homines scire
pleraque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum
artis difficilis discant, ita celeriter res innumerabilis
arripiant, ut eas non tum primum accipere videantur,
sed reminisci et recordari. haec Platonis fere.22
apud Xenophontem autem moriens Cyrus
maior haec dicit: “nolite arbitrari, o mihi carissimi
filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum
fore. nec enim, dum eram vobiscum, animum meum
videbatis, sed eum esse in hoc corpore ex eis rebus
quas gerebam intellegebatis. eundem igitur esse
creditote, etiam si nullum videbitis.nec vero
clarorum virorum post mortem honores permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo
diutius memoriam sui teneremus. mihi quidem
numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex
eis emori; nec vero tum animum esse insipientem
cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni
p.92
admixtione corporis liberatus purus et integer esse
coepisset, tum esse sapientem. atque etiam, cum
hominis natura morte dissolvitur, ceterarum rerum
perspicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim
illuc omnia, unde orta sunt; animus autem solus nec
cum adest nec cum discessit apparet. iam vero
videtis nihil esse morti tam simile quam somnum.