De Senectute, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante
partorum bonorum memoria et copia. omnia autem,
quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis;
quid est autem tam secundum naturam quam senibus
emori? quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante natura. itaque adulescentes
mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine
flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua
sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix[*]vix edd.; vi most Mss.
evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam
adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae
quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad
mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse
venturus.
20
senectutis autem nullus est certus terminus,
recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi
et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut
animosior etiam senectus sit quam adulescentia et
fortior. hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a
p.84
Solone responsum est, cum illi quaerenti qua tandem
re fretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse
dicitur
"senectute."
sed vivendi est finis optimus,
cum integra mente certisque sensibus opus ipsa
suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit.
ut navem, ut aedificium idem destruit facillime qui
construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. iam omnis conglutinatio
recens aegre, inveterata facile divellitur.ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;
vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei,
de praesidio et statione vitae decedere. Solonis
quidem sapientis est elogium, quo se negat velle
suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare.
volt, credo, se esse carum suis. sed haud scio an
melius Ennius:
non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit.
iam sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad
exiguum tempus, praesertim seni: post mortem
quidem sensus aut optandus aut nullus est. sed
hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem
p.86
ut neglegamus; sine qua meditatione tranquillo
animo esse nemo potest. moriendum enim certe
est, et incertum an hoc ipso die. mortem igitur
omnibus horis impendentem timens qui poterit
animo consistere? De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor[*]recordor Reid; recorder Mss.
non L. Brutum,
qui in liberanda patria est interfectus, non duos
Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum
incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est
profectus ut fidem hosti datam conservaret, non
duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis
obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum,
qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne
crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere
passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in
Originibus, in eum locum saepe profectas alacri
animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. quod igitur adulescentes, et ei quidem non
solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti
senes extimescent?