De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed quoniam res humanae fragiles caducaeque
sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus
et a quibus diligamur; caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus,
vivit tamen semperque vivet; virtutem enim amavi
illius viri, quae exstincta non est. nec mihi soli
versatur ante oculos, qui illam semper in manibus
habui, sed etiam posteris erit clara et insignis. nemo
umquam animo aut spe maiora suscipiet qui sibi
non illius memoriam atque imaginem proponendam
putet.
equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna
aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia
Scipionis possim comparare. in hac mihi de re
publica consensus; in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
numquam illum ne minima quidem re offendi, quod
quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod nollem;
p.210
una domus erat, idem victus isque communis, neque
solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes.nam quid ego de studiis dicam
cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus
remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus? quarum rerum recordatio et memoria
si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem.
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et
augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis
plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi
aetas ipsa solacium; diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum; omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sunt.
haec habui de amicitia quae dicerem; vos autem
hortor ut ita virtutem locetis (sine qua amicitia esse
non potest) ut ea excepta nihil amicitia praestabilius
putetis.