De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
26
quod si in scena, id est in contione, in
qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est,
tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota
veritate perpenditur? in qua nisi, ut dicitur,
apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil
fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem
aut amari, cum id quam vere fiat ignores. quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere
tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque
ea delectatur. ita fit ut is assentatoribus patefaciat
auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se
maxime ipse delectet.omnino est amans sui virtus; optime enim se
ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem
p.204
non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione.
virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam
videri volunt. hos delectat assentatio, his fictus
ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur,
orationem illam vanam testimonium esse laudum
suarum putant. nulla est igitur haec amicitia,
cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. nec parasitorum in comoediis
assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites
gloriosi.
satis erat respondere "magnas." "ingentis," inquit Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum.magnas vero agere gratias Thais mihi?
quam ob rem,
quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui
ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores
constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant
ne callida assentatione capiantur.
aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui
admodum est excors: callidus ille et occultus ne se
insinuet studiose cavendum est. nec enim facillime
agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe
assentetur et litigare se simulans blandiatur atque
ad extremum det manus vincique se patiatur, ut
is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. quid autem
turpius quam illudi? quod ut ne accidat magis
cavendum est:
p.206
ut me hodie ante omnis comicos stultos senseversaris atque illusseris lautissime!
haec enim etiam in fabulis stultissima persona est
improvidorum et credulorum senum.
sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum
hominum, id est sapientium—de hac dico sapientia,
quae videtur in hominem cadere posse—ad levis
amicitias defluxit oratio. quam ob rem ad - illa
prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.
27
virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci,
et conciliat amicitias et conservat. in ea est enim
convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia;
quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem
aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo
exardescit sive amor sive amicitia; utrumque enim
dictum[*]dictum edd.; ductum PDE.
est ab amando, Amare autem nihil est
aliud nisi eum ipsum diligere quem ames, nulla
indigentia, nulla utilitate quaesita. quae tamen
ipsa ecflorescit ex amicitia, etiam si tu eam minus
secutus sis.hac nos adulescentes benevolentia
senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum,
P. Nasicam, Ti. Gracchum Scipionis nostri socerum
dileximus. haec etiam magis elucet inter aequalis,
p.208
ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium,
Sp. Mummium; vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in
Q. Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate delector.
quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque
nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem,
ut dicitur, pervenire.