De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre; quid
enim refert qua me ratione cogatis? cogitis certe.
studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum
difficile est tum ne aequum quidem obsistere.saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti
maxime illud considerandum videri solet, utrum
propter imbecillitatem atque inopiam desiderata
sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod
quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab
alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem
p.138
proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et
magis a natura ipsa profecta alia causa. amor enim,
ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. nam utilitates quidem
etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione
amicitiae coluntur et observantur temporis causa;
in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est
et, quidquid est, id est verum et' voluntarium.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum
quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum
illa res utilitatis esset habitura. quod quidem quale
sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest,
quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et
ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat.
quod in homine multo est evidentius, primum ex ea
caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi
nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis
sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius
cum moribus et natura congruamus, quod in eo
quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere
videamur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nihil est enim virtute amabilius, nihil
quod magis alliciat ad diligendum, quippe cum
propter virtutem et probitatem etiam eos, quos
numquam vidimus, quodam modo diligamus. quis
est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum caritate aliqua
p.140
benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit?
quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp.
Cassium, Sp. Maelium non oderit? cum duobus
ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho
et Hannibale; ab altero propter probitatem eius
non nimis alienos animos habemus; alterum propter
crudelitatem semper haec civitas oderit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in
eis, quos numquam vidimus, et, quod maius est, in
hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere
videantur? quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine
adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum
animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo.quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut
sit per quem adsequatur quod quisque desideret,
humilem sane relinquunt et minime generosum, ut
ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque
indigentia natam volunt. quod si ita esset, ut
quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad
amicitiam esset aptissimus; quod longe secus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque
maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo
egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita
p.142
in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit.
quid enim? Africanus indigens mei? minime
hercule! ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione
fortasse non nulla quam de meis moribus habebat,
me dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. sed
quamquam utilitates multae et magnae consecutae
sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi
profectae.