De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
iam virtutem ex consuetudine
vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec
eam, ut quidam docti, verborum magnificentia
metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus—Paulos Catones Gallos Scipiones Philos—his
communis vita contenta est; eos autem omittamus,
qui omnino nusquam reperiuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. principio qui
potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in
amici mutua benevolentia conquiescit? quid dulcius
quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut
tecum? qui esset tantus fructus in prosperis rebus,
nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet?
p.132
Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas
gravius etiam quam tu ferret. denique ceterae res,
quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus
fere singulis—divitiae, ut utare; opes, ut colare;
honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis;
amicitia res plurimas continet: quoquo te verteris
praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est. itaque non aqua,
non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur quam amicitia.
neque ego nunc de volgari aut de mediocri, quae
tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et
perfecta loquor, qualis eorum, qui pauci nominantur,
fuit. nam et secundas res splendidiores facit
amicitia, et adversas, partiens communicansque,
leviores.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
cumque plurimas et maximas commoditates
amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec
debilitari animos aut cadere patitur. verum etiam
amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod
intuetur sui. quocirca et absentes adsunt et egentes
abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu
est, mortui vivunt; tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum beata
mors videtur, horum vita laudabilis. quod si exe-
p.134
meris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem,
nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem
cultus permanebit. id si minus intellegitur, quanta
vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus
atque discordiis percipi potest. quae enim domus
tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non
odiis et discidiis funditus possit everti?ex quo, quantum boni sit in amicitia, iudicari
potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
agrigentinum quidem doctum quendam
virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae
in rerum natura totoque mundo constarent quaeque
moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. atque hoc quidem omnes mortales et
intellegunt et re probant. itaque, si quando aliquod
officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut
communicandis, quis est qui id non maximis efferat
laudibus? qui clamores tota cavea nuper in hospitis
et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante
rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse
diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita
ut erat, Orestem se esse perseveraret! stantes
plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera
facturos fuisse? facile indicabat ipsa natura vim
suam, cum homines, quod facere ipsi non possent,
id recte fieri in altero iudicarent.
p.136
hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem
potuisse dicere; si quae praeterea sunt—credo
autem esse multa—ab eis, si videbitur, qui ista
disputant, quaeritote.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
FANNIUS. Nos autem ate potius. quamquam etiam
ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem,
sed aliud quoddam filum orationis tuae.
SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper
in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum,
affuisses. qualis tum patronus iustitiae fuit contra
accuratam orationem Phili!
FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.
SCAEVOLA. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui
ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam
maximam gloriam ceperit?