De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est.
sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus
otiosi, pergratum mihi feceris—spero item Scaevolae
—si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex
te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias,
qualem existimes, quae praecepta des.
SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum, atque id ipsum
p.126
cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. quam
ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
LAELIUS. Ego vero non gravarer, si mihi ipse
confiderem, nam et praeclara res est et sumus, ut
dixit Fannius, otiosi. sed quis ego sum aut quae
est in me facultas? doctorum est ista consuetudo
eaque. Graecorum, ut eis ponatur de quo disputent
quamvis subito. magnum opus est egetque exercitatione non parva. quam ob rem quae disputari
de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista
profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut
amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis;
nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens
ad res vel secundas vel adversas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam
esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi,
qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad
communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. sit ita
sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam
adhuc mortalis nemo est consecutus. nos autem
ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae
finguntur aut optantur, spectare debemus. numquam ego dicam C. Fabricium, M'. Curium, Ti.
Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. qua re
p.128
sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et
obscurum, concedant ut viri boni fuerint. ne id
quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse
concedi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva.
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur
fides integritas aequitas[*]aequitas edd.; aequalitas MSS.
liberalitas, nec sit in eis
ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros
bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus,
quia sequantur, quantum homines possunt, naturam
optimam bene vivendi ducem.
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse
nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior
autem, ut quisque proxime accederet. itaque cives
potiores quam peregrini, propinqui quam alieni;
cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed
ea non satis habet firmitatis. namque hoc praestat
amicitia propinquitati, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest; sublata
enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quanta autem vis amicitiae sit
ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita
societate generis humani, quam conciliavit ipsa
natura, ita contracta res est et adducta in angustum,
ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos
iungeretur.
p.130
6
est enim amicitia nihil aliud[*]nihil aliud Müller; nil unquam Reid; quicquam Halm's MSS.
nisi omnium
divinarum humanarumque rerum cum benevolentia
et caritate consensio, qua quidem haud scio an
excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a
dis immortalibus datum. divitias alii praeponunt,
bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores,
multi etiam voluptates. beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita
non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. qui autem in virtute summum bonum ponunt,
praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam
et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse
ullo pacto potest.