De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Tib. Gracchus regnum occupare conatus
est, vel regnavit is quidem paucos menses. num
quid simile populus Romanus audierat aut viderat?
hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui
quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo
dicere. nam Carbonem, quocumque modo potuimus,
propter recentem poenam Tib. Gracchi sustinuimus.
De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non
libet augurari; serpit deinde res,[*]serpit deinde res MSS.; serpit clam ea res Deiter, Bennett.
The passage is probably corrupt, as Müller thinks.
quae proclivis
ad perniciem, cum semel coepit, labitur. videtis
in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo
Gabinia lege, biennio autem post Cassia. videre
iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. plures enim discent
quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum
his resistatur.
quorsum haec? quia sine sociis nemo quicquam
p.154
tale conatur. praecipiendum est igitur bonis, ut;
si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint,
ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna
aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor
eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint
impietatis duces. quis clarior in Graecia Themistocle, quis potentior? qui cum imperator bello
Persico servitute Graeciam liberavisset propterque
invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae
iniuriam non tulit, quam ferre debuit: fecit idem
quod viginti annis ante apud nos fecerat Coriolanus.
His adiutor contra patriam inventus est nemo;
itaque mortem sibi uterque conscivit.qua re talis
improborum consensio non modo excusatione amicitiae
tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel
bellum patriae inferentem sequi. quod quidem,
ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit;
mihi autem non minori curae est, qualis res publica
post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.
13
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur,
ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa
honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum
p.156
rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit,
consilium verum dare audeamus libere, plurimum in
amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas,
eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte,
sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae
pareatur.nam quibusdam, quos audio sapientes
habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam—sed nihil est, quod illi non persequantur
argutiis—partim fugiendas esse nimias amicitias,
ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus;
satis superque esse sibi suarum cuique rerum; alienis
nimis implicari molestum esse; commodissimum
esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas
vel adducas cum velis vel remittas; caput enim esse
ad beate vivendum securitatem, qua frui non possit
animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.