De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius,
quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi
adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis
amicitias esse expetendas; itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, ita
amicitias appetere maxime: ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam
viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei
p.158
qui putentur beati. O praeclaram sapientiam!
solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius
habemus, nihil iucundius. quae est enim ista
securitas? specie quidem blanda, sed reapse multis
locis repudianda. neque enim est consentaneum
ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis,
aut non suscipere aut susceptam deponere. quod
si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse
est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur
atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia
libidinem, ignaviam fortitudo. itaque videas rebus
iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. ergo hoc proprium est animi bene
constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.
quam ob rem si cadit in sapientem animi dolor,
qui profecto cadit, nisi ex eius animo exstirpatam
humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter
eam suscipiamus molestias? quid enim interest
motu animi sublato, non dico inter pecudem et
hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum
aut quidvis generis eiusdem? neque enim sunt
isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream
esse quandam volunt; quae quidem est cum multis
in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis,
ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis
p.160
contrahatur. quam ob rem angor iste, qui pro
amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut
tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes,
quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.14
cum autem contrahat amicitiam, ut supra
dixi, si qua[*]si qua M; si quasi Reid; sic quasi GBS; si qua quasi D. significatio virtutis eluceat, ad quam se
similis animus applicet et adiungat, id cum contigit,
amor exoriatur necesse est.quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore,
ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis,
animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut
ita dicam, redamare possit, non admodum delectari? nihil est enim remuneratione benevolentiae,
nihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.
quid? si illud etiam addimus, quod recte addi potest,
nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam
trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur
profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque
natura. nihil est enim appetentius similium sui nec
rapacius quam natura. quam ob rem hoc quidem,
Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter
bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est
amicitiae fons a natura constitutus. sed eadem
bonitas etiam ad multitudinem pertinet. non enim
est inhumana virtus neque immunis neque superba,
quae etiam populos universos tueri eisque optime
p.162
consulere soleat, quod non faceret profecto, si a
caritate volgi abhorreret.