De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis
causa fingunt amicitias, amabilissimum nodum
amicitiae tollere. non enim tam utilitas parta per
amicum quam amici amor ipse delectat, tumque
illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum,
si cum studio est profectum. tantumque abest ut
amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui
opibus et copiis maximeque virtute, in qua plurimum
est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis
simi sint et beneficentissimi. atque haud sciam an
ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse
amicis. ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec
militiae Scipio eguisset? non igitur utilitatem
amicitia, sed utilitas amicitiam secuta est.
15
non ergo erunt homines deliciis diffluentes
audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec
ratione habent cognitam, disputabunt. nam quis
est, pro deorum fidem atque hominum! qui velit,
ut neque diligat quemquam nec ipse ab ullo diligatur,
circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum
abundantia vivere? haec enim est tyrannorum
vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla
p.164
stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia
semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
quis enim aut eum diligat, quem metuat, aut eum,
a quo se metui putet? coluntur tamen simulatione
dumtaxat ad tempus. quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. quod Tarquinium dixisse ferunt
exulantem, tum se intellexisse, quos fidos amicos
habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam
referre posset.
quamquam miror, illa superbia et importunitate, si
quemquam amicum habere potuit. atque ut huius,
quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt,
sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias
fidelis. non enim solum ipsa fortuna caeca est, sed
eos etiam plerumque efficit caecos, quos complexa
est; itaque efferuntur fere fastidio et contumacia,
nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri
potest. atque hoc quidem videre licet, eos, qui
antea commodis fuerint moribus, imperio potestate
prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
quid autem stultius quam,
cum plurimum copiis facultatibus opibus possint,
cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos
vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare,
optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? etenim cetera cum parant, cui parent
p.166
nesciunt nec cuius causa laborent; eius enim est
istorum quidque qui vicit viribus; amicitiarum sua
cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam
si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen
vita inculta et deserta ab amicis non possit esse
iucunda. sed haec hactenus.