De Amicitia, De senectute; De amicitia; De divinatione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Falconer, William Armistead, editor; Falconer, William Armistead, translator, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16
constituendi autem sunt, qui sint in amicitia
fines et quasi termini diligendi. De quibus tris video
sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut
eodem modo erga amicum affecti simus quo erga
nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter
aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti
quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.harum
trium sententiarum nulli prorsus assentior. nec
enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se
quisque, sic in amicum sit animatus. quam multa
enim, quae nostra causa numquam faceremus,
facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique
vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste,
in amicorum fiunt honestissime; multaeque res
sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa
detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius
quam ipsi fruantur.
altera sententia est quae definit amicitiam pari-
p.168
bus officiis ac voluntatibus. hoc quidem est nimis
exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut
par sit ratio acceptorum et datorum. divitior mihi
et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare
restricte ne plus reddat quam acceperit: neque
enim verendum est ne quid excidat aut ne quid
in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam
congeratur.tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque
se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. saepe enim
in quibusdam aut animus abiectior est aut spes
amplificandae fortunae fractior. non est igitur
amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed
potius eniti et efficere ut amici iacentem animum
excitet inducatque spem cogitationemque meliorem.
alius igitur finis verae amicitiae constituendus est,
si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus
sit, dixero. negabat ullam vocem inimiciorem
amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset
ita amare oportere ut si aliquando esset osurus;
nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum
putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens
habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut
ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis
p.170
esse sententiam. quonam enim modo quisquam
amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse
posse? quin etiam necesse erit cupere et optare
ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det
sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum
autem recte factis commodisque amicorum necesse
erit angi dolere invidere.qua re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam
valet: illud potius praecipiendum fuit, ut eam
diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis,
ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. quin etiam si minus
felices in deligendo fuissemus, ferendum id Scipio
potius quam inimicitiarum tempus cogitandum
putabat.