De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Haec tardata diu species multumque morata
Consule te tandem celsa est in sede locata,
Atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna,
Et clades patriae flamma ferroque parata
Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis,
Qui populos urbisque modo ac virtute regebant,
13
Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
Praestitit et longe vicit sapientia cunctos,
Praecipue coluere vigenti numine divos.
Haec adeo penitus cura videre sagaci,
Otia qui studiis laeti tenuere decoris,
Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
Fuderunt claras fecundi pectoris artis.
E quibus ereptum primo iam a flore iuventae
p.154
Te patria in media virtutum mole locavit.
Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,
Quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti.
Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratissume scripseris?
Quid? quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me fateor, evenire autem te ipsum dico videre. Casu, inquis. Itane vero? quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros veritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas? Sus rostro si humi A litteram inpresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci; credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet, ut numquam perfecte veritatem casus imitetur.
14
At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus eveniunt. Quae tandem id ars non habet? earum dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? quam tamen multa fallunt. Quid? gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut "profectione laeti piscium lasciviam intuerentur" , ut ait Pacuvius, "nec tuendi satietas capere posset?"
Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,
Ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror.
p.155
Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest.
Ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime derigit; est enim ab omni aeternitate repetita, in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando.
15
Auspicia vero vestra quam constant! quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis tenentur.