De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur. Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poe+ma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae ἀκροστιχίς dicitur, cum deinceps ex primis primi cuiusque versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Q. Ennius
p.236
fecit. Id certe magis est attenti animi quam furentis.
Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur quidem libri valeantque ad deponendas potius quam ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut quidvis potius ex illis libris quam regem proferant, quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur.
55
At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra:
Iamque mari magno ...
eademque paulo post: "
Eheu videte ...
" Num igitur me cogis etiam fabulis credere?
quae delectationis habeant, quantum voles, verbis sententiis, numeris cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere. Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis vatibus nec Apollinis opertis credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt.
Quid? inquies, remex ille de classe Coponii nonne ea praedixit, quae facta sunt? Ille vero, et ea quidem, quae omnes eo tempore ne acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; casum autem proelii nemo nostrum erat quin timeret, sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte. Ille autem Graecus, quid mirum, si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens
p.237
eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos atque homines! magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me, Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum inmortalium perspicere potuisse?
56
Sed iam ad te venio,
O/ sancte Apollo, qui úmbilicum cértum terrarum óbsides,
U/nde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera.
Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferendae sint. Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae:
Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim,
hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam.