De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
'Neque non possunt futura praenoscere.' Negant posse ii, quibus non placet esse certum, quid futurum sit. Videsne igitur, quae dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde contorquent et ita concludunt: "Non igitur et sunt di nec significant futura" ; id enim iam perfectum arbitrantur. Deinde adsumunt: "Sunt autem di" , quod ipsum non ab omnibus conceditur. "Significant ergo." Ne id quidem sequitur; possunt enim non significare et tamen esse di. "Nec, si significant, non dant vias aliquas ad scientiam significationis." At id quoque potest, ut non dent homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam Romanis darent? "Nec, si dant vias, nulla est divinatio." Fac dare deos, quod absurdum est; quid
p.234
refert, si accipere non possumus? Extremum est: "Est igitur divinatio." Sit extremum, effectum tamen non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum effici non potest. Iacet igitur tota conclusio.
52
Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem nostrum, Cratippum. "Si sine oculis" , inquit, "non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem, cum quis divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse videatur; sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est." Festive et breviter; sed cum bis sumpsit, quod voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit, id tamen, quod adsumit, concedi nullo modo potest.
"Si" , inquit, "aliquando oculi peccent, tamen, quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis videndi; item, si quis semel aliquid in divinatione dispexerit, is, etiam cum peccet, tamen existumandus sit habere vim divinandi."
53
Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam πρόσληψιν iidem vocant) non dabitur.
Adsumit autem Cratippus hoc modo: "Sunt
p.235
autem innumerabiles praesensiones non fortuitae." At ego dico nullam (vide, quanta sit controversia); iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum? "Multa vera" , inquit "evadere." Quid, quod multo plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut, si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse, quae tollis.
54
Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos adsecutus sit? Sibyllae versus observamus, quos illa furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse vellemus. Hoc si est in libris, in quem hominem et in quod tempus est? callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum et temporum definitione sublata.