De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab alio principio sum exorsus dicere: Non ignoro, inquam, Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae a libera mente fluere viderentur, probares. Dicam igitur, de istis ipsis duobus generibus mihi quid videatur, si prius, et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid valeat, videro. Dixisti enim et Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere
p.232
hoc modo: "Si sunt di neque ante declarant hominibus, quae futura sint, aut non diligunt homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut existumant nihil interesse hominum scire, quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus, quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt; at neque non diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici) neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et designata sunt;"
"neque nostra nihil interest scire ea, quae futura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus) neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura praenoscere; non igitur di sunt nec significant nobis futura; sunt autem di; significant ergo; et non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad significationum scientiam (frustra enim significarent) nec, si dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio."
O acutos homines! quam paucis verbis confectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum, quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod dubitatur, efficitur.
50
Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit? "Quod finitum est" , inquit, "habet extremum." Quis hoc non dederit? "Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus." Hoc quoque est concedendum. "At, quod omne est, id non cernitur ex alio extrinsecus." Ne hoc quidem negari potest. "Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est."
Videsne, ut ad rem dubiam a concessis rebus pervenerit? Hoc vos dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad
p.233
concludendum, quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur, quod velitis. Primum enim hoc sumitis: "Si sunt di, benefici in homines sunt." Quis hoc vobis dabit? Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu loquitur adsentiente populo:
E/go deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum,
Séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus.
Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed nihil est necesse dicere, quae sequuntur; tantum sat est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium controversumque sit.
51
Sequitur porro, nihil deos ignorare, quod omnia sint ab iis constituta. Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum negantium esse haec a dis inmortalibus constituta! At nostra interest scire ea, quae eventura sunt. Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam scire. Negant id esse alienum maiestate deorum. Scilicet casas omnium introspicere, ut videant, quid cuique conducat.