De Divinatione, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus. Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis, quae ipsi per nos intellegamus, neque ea, quorum interpretes habere possimus? similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.
Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? intellegi enim a nobis di velle debebant ea, quae nostra causa nos monerent. Quid? poe+ta nemo, nemo physicus obscurus?
Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus. Uter igitur melior? Valde Heraclitus obscurus, minime Democritus. Num igitur conferendi? Mea causa me mones, quod non intellegam? Quid me igitur mones? ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat
Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam,
potius quam hominum more cocleam diceret. Nam Pacuvianus Amphio
Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera,
Capité brevi, cervice ánguina, aspectú truci,
Evíscerata, inánima, cum animalí sono
cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.
At ille uno verbo: Testudo. Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere?
65
Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thensaurum defossum esse sub lecto. Fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori,
p.244
quantulum visum est de argento. Tum ille: "Nihilne" , inquit, "de vitello?" id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio qui thensaurum solus invenit? quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thensaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thensauri similitudo, potius quam aperte thensaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?
Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati deorum.
66
Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror, Quinte. Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.