De Fato, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Quid est, quod non
possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res
efferre possumus. Modo dixi:
"In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur"
; possum dicere:
"Si
in sphaera maximi orbes erunt"
, possum dicere:
"Quia
in sphaera maximi orbes erunt"
. Multa genera sunt
enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
9
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Illorum tamen nemo ita loquitur; maius est enim
has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere. Sed ad illam Diodori contentionem,
quam περὶ δυνατῶν appellant, revertamur, in qua,
quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur. Placet
igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum
sit aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc
quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et,
quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum
esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea,
quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis
inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia
non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui
mortifero morbo urgeatur, verum sit
"Hic morietur
hoc morbo"
, at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo
vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit.
Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro
quidem ulla fieri possit. Nam
"Morietur Scipio"
talem
vim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id
non possit convertere in falsum; de homine enim dicitur,
cui necesse est mori.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sic si diceretur:
"Morietur noctu
in cubiculo suo vi oppressus Scipio"
, vere diceretur;
id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum
autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet.
Nec magis erat verum
"Morietur Scipio"
quam
"Morietur illo modo"
, nec magis necesse mori Scipioni
p.259
quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero
in falsum
"Necatus est Scipio"
quam
"Necabitur
Scipio"
; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium
easque de via deducat et uno tempore suscipiat res
duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid,
ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec
ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo
individua per inanitatem ferantur, alterum e regione
moveatur, alterum declinet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse
non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim
aeternis causis naturae necessitate manantibus verum
est id, quod ita enuntiatur:
"Descendit in Academiam
Carneades"
, nec tamen sine causis, sed interest inter
causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis
in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum
fuit
"Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato"
, neque tamen erant
causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit,
serie certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nec
ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec
posse verum futurum convertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur. At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam
necessitate fati devinciunt.
10
Sed haec hactenus; alia videamus. Concludit enim
Chrysippus hoc modo:
"Si est motus sine causa,
non omnis enuntiatio, quod ἀξίωμα dialectici
appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim
efficientis quod non habebit, id nec verum nec
falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera
aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est.
Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt
antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; efficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant."