De Fato, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit,
sine quo effici aliquid non possit, an eius modi, cum
quo effici aliquid necesse sit. Nulla igitur earum est
causa, quoniam nulla eam rem sua vi efficit, cuius
causa dicitur; nec id, sine quo quippiam non fit, causa
est, sed id, quod cum accessit, id, cuius est causa,
efficit necessario. Nondum enim ulcerato serpentis
morsu Philocteta quae causa in rerum natura continebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur? post
autem causa fuit propior et cum exitu iunctior.
Ratio
igitur eventus aperit causam. Sed ex aeternitate vera
fuit haec enuntiatio:
"Relinquetur in insula Philoctetes"
, nec hoc ex vero in falsum poterat convertere.
Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait
quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito
Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut
"Sauciabitur Philocteta"
omnibus ante saeculis verum
fuit,
"Non sauciabitur"
falsum; nisi forte volumus
Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id
pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his
enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec
falsum est, certe id verum non est; quod autem verum non est, qui potest non falsum esse? aut, quod
p.266
falsum non est, qui potest non verum esse? tenebitur
igitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget
et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse
nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
17
Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis
adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii,
Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt; dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates,
ut necessitatem fati confirmet invitus.
Atque hoc, si
placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima
oratione tractavi. Eas enim veteres illi, quibus omnia
fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
"Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at,
si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse
quidem adpetitus est in nostra potestate; quod
si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur
neque adsensiones neque actiones in nostra
potestate. Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores
nec supplicia"
. Quod cum vitiosum sit, probabiliter
concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.
18