De Fato, De divinatione libri duo; libri de fato quae manserunt. Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere
p.269
praesidium. "Declinat" , inquit, "atomus" . Primum cur? aliam enim quandam vim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis. Quae ergo nova causa in natura est, quae declinet atomum? aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur minimo declinent intervallo, maiore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?
Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret. Ita cum attulisset nullam causam, quae istam declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere videtur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur ac respuant.
Nec vero quisquam magis confirmare mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commenticias declinationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen declinationes istae numquam explicarentur. Nam si atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus naturaliter ...
fr1
Fragmenta
"Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum
p.270
quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis "Chrysippus aestuans laboransque, quonam pacto explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo." " Gel. N. A. 7.2.15
fr2
"volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait: "fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem." " Serv. ad Vergil. A. 3.376
fr3
"illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:
Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse
Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras.
" Augstin. de civ. dei 5.8
fr4
"Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus eodem tempore ingravesceret, eodem levaretur, geminos suspicatum. quos Posidonius Stoicus multum astrologiae deditus eadem constitutione astrorum natos eademque conceptos solebat asserere. ita, quod medicus pertinere credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum quae fuerat, quo tempore concepti natique sun." Augustin. de civ. dei 5.2
fr5
"et ne vilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis: "Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: "Scipio" , inquit, 'vide, quid agas; acupenser iste paucorum hominum est.'" " Macrobius Saturnalia 3.16.3