Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
AD L. PLANCVM ET CETEROS
CICERO PLANCO.
et afui proficiscens in Graeciam et, postea quam de medio cursu rei p. sum voce revocatus, numquam per M. Antonium quietus fui ; cuius tanta est non insolentia (nam id quidem vulgare vitium est) sed immanitas, non modo ut vocem sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. itaque mihi maximae curae est non de mea quidem vita cui satis feci vel aetate vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit ut possimus ad id tempus rei p. spiritum ducere. quae potest enim spes esse in ea re p., in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
sed quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat quod singulis de rebus scriberem ; illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum sed etiam auxi, monere te atque hortari ut in rem p. omni . cogitatione curaque incumberes. quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae.
sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei p. consulere debemus, tamen tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus. ita facillime et rei p., quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intellego satis facturum.
Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quicquid in eum iudici officique contuleris, id it a me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.
CICERO PLANCO S.
meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem ; sed nec sine periculo quisquam libere de re p. sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum, nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re p. dicere, ubi me et melius et propius audiant armati quam senatores.
quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis ; ne in publicis quidem, si quid erit in quo me interesse necesse sit, umquam deero ne cum periculo quidem meo dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.
CICERO PLANCO S.
binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum libentius quod illum audiens te videbar audire. nam et in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi non ignaram in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam ; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem. quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit.
ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo tum iudicio tuo constitutam. his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. omnia summa consecutus es vii%ute duce, comite fortuna eaque es adeptus adulescens multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti ; nunc me amantissimum tui, nemini concedentem qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei p. statu adquires.
scis profecto (nihil enim te fugere potuit) fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea quae patiebare probare etiam arbitrarer ; sed cum intellegerem quid sentires, prudenter te arbitrabar videre quid posses. nunc alia ratio est. omnium rerum tuum iudicium est, idque liberum. consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei p. virorum talium. incumbe, per deos immortalis! in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam adferat ; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re p. divexata, rei p. bene gerendae cursus ad gloriam.
haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere ; sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram. qua re modum faciam. nunc tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum quam ostentarem prudentiam. interea quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.
PLANCVS CICERONI
gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furni sermone te scripsisse animadverti. ego autem praeteriti temporis excusationem adfero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii quam ex epistula tua cognovi. nullum enim in te officium ne minimum quidem sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui erga me . . mutui amoris.
qua re, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior. qua re, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere aut, si dubitarem, hortatio impellere posset ut id sequerer, quod tu optimum putares ; nunc vero quid est quid me in aliam partem trahere possit? quaecumque in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi iudicio tanta sunt ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur.
qua re hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei p. semper futurum. non est ignotus mihi sensus tuus. neque si facultas optabilis mihi quidem tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem nec nunc committam ut ullum meum factum reprehendere iure possis.
sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam putent occasionem. quod si proinde ut ipse mereor mihi successerit, certe et tibi, cui maxime cupio, et omnibus viris bonis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas. .
CICERO PLANCO S.
binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem p. pluris aestimandum putarem. est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam attulerunt ;
rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima ; eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem p. incumbas. nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re p. bene mereri.
adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur ; his temporibus difficillimis rei p. quicquid subveneris, id erit totum et proprium tuum. incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio ; cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas. sic moneo ut filium, sic faveo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.
CICERO PLANCO.
quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem p., ea gratissima fuerunt senatui, p. R. probatissima ; quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt. pacis enim auctor eras; cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est. sed de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere.
me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris. seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.
complures in perturbatione rei p. consules dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo exstitit in rem p. consularis. talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et servitutis metu. haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis ; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas. haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius ; quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera esse cognosces. D. xiii K. Apr.
PLANCVS CICERONI
plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui) ; sed breviorem me duae res faciunt, una, quod publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M. Varisidium, equitem R., familiarem meum, ipsum ad te transire iussi ex quo omnia cognoscere posses.
non medius fidius mediocri dolore adficiebar cum alii occupare possessionem laudis viderentur sed usque mihi temperavi dum perducerem eo rem, ut, dignum aliquid et, consulatu meo et vestra : exspectatione efficerem. quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum ut, maximo praesidio rei p. nos fuisse et, nunc sentiant, homines et, in posterum memoria teneant. A te peto ut, dignitati meae suffrageris et, quarum rerum spe ad laudem me vocasti, harum fructu in reliquum facias alacriorem. non minus posse te quam velle exploratum mihi est. fac valeas meque mutuo diligas.
PLANCVS IMR COS. DESIG. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE
si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei p. de mea voluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti officio quicquam ulli pollicendum ; non enim praeteritam culpam : videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem maturo tempore enuntiare.
non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re ; compluris consecutos videbam ; sed cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse volui. nam quis in ea fortuna quae mea est, et ab ea vita quam in me cognitam hominibus arbitror et cum ea spe quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati aut perniciosum concupiscere potest ?
sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt ut, quae rei p. bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate sed cum facultatibus accederemus. confirmandus erat exercitus nobis magnis saepe praemiis sollicitatus, ut a b re p. potius moderata quam ab uno infinita speraret ; confirmandae complures civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent; eliciendae etiam voluntates reliquorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praefuerunt, ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus quam cum paucioribus funestam orbi terrarum victoriam partiremur.
muniendi vero nosmet ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis ut, cum praeferremus sensus aperte, tum etiam invitis quibusdam sciri quid defensuri essemus non esset periculosum. ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset ex casu conlegae videbam.
quo nomine etiam C. Furnio legato, viro forti atque strenuo, plura etiam verbo quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad vos perferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et nos armari conveniret praecepimus. ex quo intellegi potest curam rei p. summae defendendae iam pridem apud nos excubare.
nunc cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines sed explorate iudicare volumus. legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei p. coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentis, provinciam omnium civitatium consensu paratissimam et summa contentione ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt ; ipse ita sum animo paratus, ut vel provinciam tueri vel ire quo res p. vocet vel tradere exercitum, auxilia provinciamque vel omnem impetum belli in me convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum possim morari.
haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis rei p. commodo laetabor ; sin ad societatem integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei p. incolumitate satis magnus est paratus ; eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis petendum videtur.
PLANCVS CICERONI S.
nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor ; certe hoc maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota. in dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero, cogniturum magis recipio.
quod ad me attinet, mi Cicero, (ita ab imminentibus malis res p. me adiuvante liberetur!) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus. Nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra.
concupisco autem nihil mihi (contra quod ipse pugno) ; et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri.
exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi. ipse si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam ; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus consilium capiam. copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. vale.
CICERO PLANCO.
etsi satis ex Furnio nostro cognoram quae tua voluntas, quod consilium de re p. esset, tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicavi. quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur (quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus. itaque si consulem Romae habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus quam gratus esset conatus et apparatus tuus. cuius rei non modo non praeteriit tempus sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit. is enim denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri benefici sed propter magna merita claris viris de fertur et datur.
qua re, sit modo aliqua res p. in qua honos elucere possit, omnibus; mihi crede, amplissimis honoribus abundabis. is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus sed perpetuae virtutis est praemium. quam ob rem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem, subveni patriae, opitulare conlegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuva. me tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces. ad eas enim causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti, patriae cantas accessit, eaque effecit ut tuam vitam anteferrem meae. iii K. Apr.
PLANCVS CICERONI
immortalis ago tibi gratias agamque, dum vivam nam relaturum me adfirmare non possum. tantis enim tuis officiis non videor mi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. si de fili tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio adsidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt. non mediocris adhibenda mihi est cura ut rei p. me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si quem esse voluisti eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe.
Cum Rhodanum copias omnis traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi. animadverti nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in his partibus, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus. quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi ; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret. si nudus hoc se Antonius confert, facile mi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur ; si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant.
hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam. cupio me hercules nullam residuam sollicitudinem esse ; sed si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam. . do quidem ego operam ut etiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor, si modo rem p. respicere volet. utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et Furnio nostro. non me impedient privatae offensiones quo minus pro rei p. salute etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero, nihilo minus maximo cum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis satis faciam. fac valeas meque mutuo diligas.
CICERO PLANCO.
etsi rei p. causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidi, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te victorem complectar re p. reciperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas adfert, quam et esse iam et futuram amplissimam intellego. cave enim putes ullis umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas ; idque contigit cum meritorum tuorum in rem p. eximia quadam magnitudine tum verborum sententiarumque gravitate. quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia cognita, sed senatui maiora visa sunt quam erant exspectata, non quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec quantum facere posses nec quo progredi velles exploratum satis habebat.
itaque cum a. d. vii Idus Aprilis mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus ; cumque magna multitudo optimorum virorum et civium me de domo deduceret, feci continuo omnis participes meae voluptatis. interim ad me venit Munatius noster, ut consuerat. at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paulo post idem mihi Munatius eas litteras legendas dedit quas ipsi miseras, et eas quas publice.
placuit nobis ut statim ad Cornutum, pr. urb., litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum. senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum. recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a nostro conlegio comprobatum est. itaque res dilata est in posterum. eo autem die magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio ; qui cum gratia effecisset ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum frequenter adsentiretur senatus, rogatu . Servili P. Titius intercessit. res in posterum dilata.
venit paratus Servilius Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. hunc quem ad modum fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere ; unum hoc ex meis : senatus gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit quam tum fuit, nec vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas ; mirabiliter enim populus R. universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem p. conspiravit.
Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati atque haec omnia, quae habent speciem gloriae conlectam inanissimis splendoris insignibus contemne, brevia, fucata, caduca existima. verum decus in virtute positum est, quae maxime inlustratur magnis in rem p. meritis. eam facultatem habes maximam. quam quoniam complexus es et tenes, perfice ut ne minus res p. tibi quam tu rei p. debeas. me tuae dignitatis non modo fautorem sed etiam amplificatorem cognosces. id cum rei p. quae mihi vita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere me iudico. atque in his curis, quas contuli ad dignitatem tuam, cepi magnam voluptatem, quod bene cognitam mihi T. Munati prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga te benevolentia et diligentia. iii Idus Apr.
CICERO PLANCO.
ut primum potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum. id ex ipso s. c. poteris cognoscere ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est ; quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu.
ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a re p. deberetur. tu contexes extrema cum primis. qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit ; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem sed Ulixem appellavit πτολιπόρθιον.
CICERO PLANCO S.
O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis ! atque etiam hostibus fusis spes omnis est in te ; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces ; est autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere.
equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei p. temporibus admonitum tecum et cum re p. esse facturum. in illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla teterrimi belli relinquatur. quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio adfeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. iii Non. Mai.
PLANCVS CICERONI
his litteris scriptis quae postea accidissent scire te ad rem p. putavi pertinere. sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei p. tulit fructum. namque adsiduis internuntiis cum Lepido egi ut omissa omni contentione reconciliataque voluntate nostra communi consilio rei p. succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnis res abuteretur. profeci.
itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua non potuisset, bello persecuturum, me ut venirem copiasque coniungerem rogavit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat ; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus decem qui optimi fuerant ad me transierunt. quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum ; in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi.
adventus meus quid profecturus esset vidi, vel quod equitatu meo persequi atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem; quae corrupta est et ab re p. alienata, et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem. itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. iiii Idus Mai. traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad forum Iuli venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus ut occurreret ei misi a. d. iii Idus Mai. ; ipse maximis itineribus cum iiii legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar.
si nos mediocris modo fortuna rei p. adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus. quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei ; cui scio nec consilium nec animum defuturum. ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam qui sequatur Italiamque a vastatione defendat. fac valeas meque mutuo diligas.
CICERO PLANCO.
nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, litteras. redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantis recitasset litteras Lepidi. sub eas statim recitatae sunt tuae non sine magnis quidem clamoribus. Cum rebus enim ipsis essent et studiis O beneficiisque in rem p. gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis. flagitare senatus institit Cornutum ut referret statim de tuis litteris. ille se considerare velle. Cum ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt. Servilius rogatus rem distulit ; ego eam sententiam dixi, cui sunt adsensi ad unum. ea quae fuerit ex s. c. cognosces.
tu quamquam consilio non eges vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes ut nihil huc reicias neve in rebus tam subitis tamque angustis a senatu consilium petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei p. ducet sequare, cures ut ante factum aliquid a te egregium audiamus quam futurum putarimus. illud tibi promitto, quicquid erit a te factum, id senatum non modo ut fideliter sed etiam ut sapienter factum comprobaturum. .
PLANCVS CICERONI
Antonius id. Mai. ad forum Iuli cum primis copiis venit. Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad forum Voconi castra habet, qui locus a foro Iuli quattuor et viginti millia passus abest, ibique me exspectare constituit, quem ad modum ipse mihi scripsit. quod si omnia mihi integra et ipse et fortuna servarit, recipio vobis celeriter me negotium ex sententia confecturum.
fratrem meum adsiduis laboribus concursationibusque confectum graviter se habuisse antea tibi scripsi. sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam rei p. se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non recusabat. sed ego eum non solum hortatus sum verum etiam coegi isto proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem p. nudatam tali cive praetore in urbanis officiis indigere existimabam. quod si qui vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem.
Lepidus tamen, quod ego desiderabam, fecit ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re p. administranda uterer. in ea re studium mihi suum L. Gellius †de tribus fratribus Segaviano probavit, quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus. Amicum eum rei p. cognosse videor libenterque ei sum testimonio et omnibus ero qui bene merentur. fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis, sicut adhuc singulari cum benevolentia fecisti.
PLANCVS CICERONI
quid in animo habuerim, cum Laevus Nervaque discesserunt a me, et ex litteris, quas eis dedi, et ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus consiliisque meis interfuerunt. accidit mihi, quod homini pudenti et cupido satis faciendi rei p. bonisque omnibus accidere solet, ut consilium sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum, quod habere posset obtrectationem.
itaque post discessum legatorum cum binis continuis litteris et Lepidus me ut venirem rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi quin succurrerem meque communi periculo offerrem. sciebam enim, etsi cautius illud erat consilium exspectare me ad Isaram dum Brutus traiceret exercitum, et cum conlega consentiente, exercitu concordi ac bene de re p. sentiente, sicut milites faciunt, hostibus obviam ire, tamen, si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne adsignatum iri aut pertinaciae meae aut timori videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum cum re p. non sublevassem aut ipse a certamine belli tam necessari me removissem.
itaque potius periclitari volui, a si possem mea praesentia et Lepidum tueri et exercitum facere meliorem quam nimis cautus videri. sollicitiorem certe hominem non suis contractis neminem puto fuisse. nam quae res nullam habebat dubitationem, si exercitus Lepidi absit, ea nunc magnam adfert sollicitudinem magnumque habet casum. mihi enim si contigisset ut, prior occurrerem Antonio, non me hercules horam constitisset tantum ego et mihi confido et sic perculsas illius copias Ventidique mulionis castra despicio ; sed non possum non exhorrescere, si quid intra cutem subest vulneris, quod prius nocere potest quam sciri curarique possit. sed certe, nisi uno loco me tenerem, magnum periculum ipse Lepidus, magnum' ea pars exercitus adiret, quae bene de re p. sentit. magnam etiam perditi hostes accessionem sibi fecissent, si quas copias a Lepido abstraxissent. quae si adventus meus represserit, agam gratias fortunae constantiaeque meae, quae me ad hanc experientiam excitavit.
itaque a. d. xv K. Iun. ab Isara castra movi ; pontem tamen, quem in Isara feceram, castellis duobus ad capita positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus. ipse, ut spero, diebus viii, quibus has litteras dabam, cum Lepidi copiis me coniungam.
CICERO PLANCO.
quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scirem esse gratissimum, tamen (fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda ; sic enim vidi, quasi ea quae oculis cernuntur, me a te amari. dices : 'quid antea?' semper equidem sed numquam inlustrius. Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum.
sed, mi Plance, incumbe ut belli extrema perficias. in hoc erit summa et gratia et gloria. cupio omnia rei p. causa ; sed me hercules in ea conservanda iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae, cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dedere ; quam complectere obsecro. qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum periculosissimumque confecerit.
CICERO PLANCO
ita erant omnia quae istim adferebantur incerta, ut quid ad te scriberem non occurreret. modo enim quae vellemus de Lepido, modo contra nuntiabantur ; de te tamen fama constans nec decipi posse nec vinci ; quorum alterius fortuna partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae.
sed accepi litteras a conlega tuo datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonium ; quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris. sed minus audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. verum, ut errare, mi Plance, potuisti (quis enim id effugerit?), sic decipi te non potuisse quis non videt? nunc vero etiam iam erroris causa sublata est ; culpa enim illa 'his ad eundem' vulgari reprehensa proverbio est. sin ut scripsisti ad conlegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus nec tamen erimus prius quam ita esse tu nos feceris certiores.
mea quidem, ut ad te saepius scripsi, haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli confectorem fore ; quem te et opto esse et confido futurum. studia mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse quam ego putavi fore, minime miror vehementerque laetor. quae quidem tu, si recte istic erit, maiora et graviora cognosces. iiii K. Iun.
PLANCVS CICERONI
puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem p. defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem ; omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum. credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. non licuit diutius bene de eo sperare ; illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.
Cum Isaram flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse ut maturarem venire, praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus ne venirem denuntiabat; se posse per se conficere negotium ; interea ad Isaram exspectarem. indicabo temerarium meum consilium tibi : nihilo minus ire decreram existimans eum socium gloriae vitare. putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem.
ego a non malus homo hoc suspicabar. at Laterensis, vir sanctis simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar ; suam fidem solutam esse ; rei p. ne desim. exemplar eius chirographi Titio misi ; ipsa chirographa omnia, et ea quibus credidi, et ea quibus fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus.
accessit eo ut milites eius, cum Lepidus contionaretur, improbi per se, corrupti etiam per eos qui praesunt, Canidios Rufrenosque et ceteros quos cum opus erit scietis, conclamarent viri boni pacem se velle neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus occisis, tot civibus pro patria amissis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque publicatis ; neque hoc aut vindicarat Lepidus aut sanarat.
hoc me venire et duobus exercitibus coniunctis obicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima, principes Galliae, provinciam cunctam summae dementiae et temeritatis esse vidi, mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non modo honorem sed misericordiam quoque defuturum. itaque rediturus sum nec tanta munera perditis hominibus dari posse sinam.
ut exercitum locis habeam opportunis, provinciam tuear, etiam si ille exercitus descierit, omniaque integra servem dabo operam, quoad exercitus hoc summittatis parique felicitate rem p. hic vindicetis. nec depugnare, si occasio tulerit, nec obsideri, si necesse fuerit, nec mori, si casus inciderit, pro vobis paratior fuit quisquam. qua re hortor te, mi Cicero, exercitum hoc traiciendum quam primum cures et matures, prius quam hostes magis conroborentur et nostri perturbentur. in quo si celeritas erit adhibita, res p. in possessione victoriae deletis sceleratis permanebit. fac valeas meque diligas.
PLANCVS CICERONI.
fratrem meum tibi, fortissimum civem et ad omnia paratissimum, excusem litteris? qui ex labore in febriculam incidit adsiduam et satis molestam. Cum primum poterit, istoc recurrere non dubitabit, ne quo loco rei p. desit. meam dignitatem commendatam habeas rogo. concupiscere me nihil oportet ; habeo te et amantissimum mei et, quod optavi, summae auctoritatis ; tu videris quantum et quando tuum munus apud me velis esse. tantum te rogo, in Hirti locum me subdas et ad tuum amorem et ad meam observantiam.
CICERO PLANCO.
in te et in conlega omnis spes est dis adprobantibus. Concordia vestra, quae senatui declarata litteris vestris est, mirifice et senatus et cuncta civitas delectata est. quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus esset, ut quisque honorificentissimam de te sententiam dixisset, eam secutus esset ; qui certe ego fuissem. sed propter tarditatem sententiarum moramque rerum cum ea, quae consule bantur, ad exitum non pervenirent, commodissimum mihi Plancoque fratri visum est uti eo s.c., quod ne nostro arbitratu componeretur, quis fuerit impedimento, arbitror te ex Planci litteris cognovisse.
sed sive in s. c. sive in ceteris rebus desideras aliquid, sic tibi persuade, tantam esse apud omnis bonos tui caritatem, ut nullum genus amplissimae dignitatis excogitari possit, quod tibi non paratum sit. Litteras tuas vehementer exspecto, et quidem talis qualis maxime opto. vale.
PLANCVS CICERONI
numquam me hercules, mi Cicero, me paenitebit maxima pericula pro patria subire, dum, si quid acciderit mihi a reprehensione temeritatis absim. confiterer imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo credidissem ; credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime inrepit ; sed ego non hoc vitio paene sum deceptus, Lepidum enim pulchre noram. quid ergo est? pudor me, qui in bello maxime est periculosus, hunc casum coegit subire ; nam si uno loco essem, verebar ne cui obtrectatorum viderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum.
itaque copias prope in conspectum Lepidi Antonique adduxi quadragintaque millium passuum spatio relicto consedi eo consilio ut vel celeriter accedere vel salutariter recipere me possem. adiunxi haec in loco eligendo, flumen oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii sub manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter. Lepidus desperato adventu meo, quem non mediocriter captabat, se cum Antonio coniunxit a. d. iiii K. Iun., eodemque die ad me castra moverunt. viginti millia passuum cum abessent, res mihi nuntiata est.
dedi operam deum benignitate ut et celeriter me reciperem et hic discessus nihil fugae simile haberet, non miles ullus, non eques, non quicquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus latronibus interciperetur. itaque pridie Nonas Iunias omnis copias Isaram traieci pontisque quos feceram interrupi, ut spatium ad colligendum se homines haberent et ego me interea cum conlega coniungerem ; quem triduo, cum has dabam litteras, exspectabam.
Laterensis nostri et fidem et animum singularem in re p. semper fatebor ; sed certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda fecit eum minus sagacem. qui quidem cum in fraudem se deductum videret, manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi adferre conatus est ; in quo casu tamen interpellatus et adhuc vivit et dicitur victurus ; sed tamen de hoc parum mihi certum est.
Magno cum dolore parricidarum elapsus sum iis ; veniebant enim eodem furore in me quo in patriam incitati, iracundias autem harum rerum recentis habebant, quod Lepidum castigare non destiteram ut exstingueret bellum, quod conloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tr. mil., missum ab Antonio ad eum cum litteris exceperam numeroque hostis habueram. in quo hanc capio voluptatem, quod certe, quo magis me petiverunt, tanto maiorem iis frustratio dolorem attulit.
tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter nervoseque nos, qui stamus in acie, subornes. veniat Caesar cum copiis quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur ; cuius ipsius magnum periculum agitur. quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur? quod si vos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei p. satis faciam.
te quidem, mi Cicero, in dies me hercules habeo cariorem, sollicitudinesque meas cotidie magis tua merita exacuunt ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo perdam. opto ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora. viii Idus Iun. Cularone ex finibus Allobrogum.
PLANCVS IMR COS. DES. S. D. CICERONI
facere non possum quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed me hercules facio cum pudore. neque is enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis et malo praesens observantia, indulgentia, adsiduitate memorem me tibi probare. quod si mihi vita contigerit, omnis gratas amicitias atque etiam pias propinquitates in tua observantia, indulgentia, adsiduitate, vincam ; amor enim tuus ac iudicium de me utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis cotidie sit adlaturus non facile dixerim.
de militum commodis fuit tibi curae ; quos ego non potentiae meae causa (nihil enim me non salutariter cogitare scio; ornari volui a senatu, sed primum quod ita meritos iudicabam, deinde quod ad omnis casus coniunctiores rei p. esse volebam, novissime ut ab omni omnium sollicitatione aversos eos talis vobis praestare possem, quales adhuc fuerunt.
nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. quod consilium nostrum, etsi quanta sit aviditas hominum non sine causa †talis victoriae scio, tamen vobis probari spero. non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res p. habet expedita, quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum resistat. copias vero nostras notas tibi esse arbitror. in castris meis legiones sunt veteranae . . tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una, in castris Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum. ita universus exercitus numero amplissimus est, firmitate exiguus. quantum autem in acie tironi sit committendum, nimium saepe expertum habemus.
ad hoc robur nostrorum exercituum sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo animo summam rem p. in discrimen deduceremus ; aliquanto autem propius esse, quod ad Caesarem attinet, videbamus. nihil destiti eum litteris hortari, neque ille intermisit adfirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac cogitatione ad alia consilia video se contulisse. ego tamen ad eum Furnium nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset.
scis tu, mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, vel quod in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse, vel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit sensus, vel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris hunc filii loco et illius et vestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi videtur.
sed (quicquid tibi scribo, dolenter me hercules magis quam inimice facio) quod vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt. neque ego superiora repetam ; sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in aversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum. quae mens eum aut quorum consilia a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum efflagitatione transtulerit, exputare non possum.
multum in hac re mihi videntur necessarii eius et rei p. et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet, quanta nemo praeter me. numquam enim obliviscar maxima ac plurima me tibi debere. de his rebus ut exigeret cum eo Furnio mandavi. quod si quantam debeo habuero apud eum auctoritatem, plurimum ipsum iuvero.
nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri sumus ut maius detrimentum res p. accipere possit. quod si aut Caesar se respexerit, aut Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte reddemus. tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas. v. K. Sext. ex castris.
CICERO S. D. FVRNIO.
si interest, id quod homines arbitrantur, rei p. te, ut instituisti atque fecisti, navare operam rebusque maximis, quae ad exstinguendas reliquias belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque honestius facere posse, istamque operam tuam, navitatem, animum in rem p. celeritati praeturae anteponendam censeo. nolo enim te ignorare quantam laudem consecutus sis ; mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio, praeterea fama scientiaque omnium.
quam ob rem, si quid operis tibi etiam nunc restat, id maximo opere censeo persequendum ; quid enim honestius, aut quid honesto anteponendum? sin autem satis factum rei p. putas, celeriter ad comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne quid haec ambitiosa festinatio aliquid imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus. multi clarissimi viri, cum rei p. darent operam, annum petitionis suae non obierunt. quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus, ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset. nunc nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum. video autem Planco cos., etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent.
omnino plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse arbitrabar ; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam ; cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. haec eadem locutus sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo et Caecina et Calvisio studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset. omnibus probari videbatur oratio mea ; sed tu optime iudicabis.
M. CICERO S. D. C. FVRNIO.
Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonensis aut cum periculo dimicandum, illud magis timui; quod vitatum non moleste fero. quod de Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae. de Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime excitatum sit ; sed iam, mihi crede, cognovimus. itaque iucundissimis tuis litteris stomachatus sum in extremo ; scribis enim, si in Sextilem comitia, cito te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis.
O mi Furni, quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! tu nunc candidatum te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? non arbitror te ita sentire ; omnis enim tuos ad laudem impetus novi. quod si ut scribis ita sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt? scilicet id agitur utrum hac petitione an proxima praetor fias, non ut ita de re p. mereare, omni honore ut dignissimus iudicere.
utrum nescis quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas? si nescis, tibi ignosco, nos in culpa sumus ; sin intellegis, ulla tibi est praetura vel officio, quod pauci, vel gloria, quam omnes sequuntur, dulcior? hac de re et ego et Calvisius, homo magni iudici tuique amantissimus, te accusamus cotidie. comitia tamen, quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei p. arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus. vince igitur et vale.
CICERO LEPIDO S.
quod mihi pro summa erga te benevolentia magnae curae est, ut quam amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse, cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus. pacis inter civis conciliandae te cupidum esse laetor. eam si a servitute seiungis, consules et rei p. et dignitati tuae ; sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo scito omnis sanos, ut mortem servituti anteponant.
itaque sapientius meo quidem iudicio facies, si te in istam pacificationem non interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono probatur. sed haec audies ex aliis aut certior fies litteris ; tu pro tua prudentia quid optimum factu sit videbis.
CICERO TREBONIO S.
quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses! reliquiarum nihil haberemus. at nunc cum iis tantum negoti est, ut vestrum illud divinum in rem p. beneficium non nullam habeat querelam. quod vero a te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis, interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor ; mihi enim negoti plus reliquisti uni quam praeter me omnibus. ut enim primum post Antoni foedissimum discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum, quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti.
nam cum senatum a. d. xiii K. Ian. tr. pl. vocavissent deque alia re referrent, totam rem p. sum complexus egique acerrime senatumque iam languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis animi quam ingeni viribus. hic dies meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis reciperandae ; nec vero ipse postea tempus ullum intermisi de re p. non cogitandi solum sed etiam agendi.
quod nisi res urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam eram maximis occupationibus impeditus. sed illa cognosces ex aliis ; a me pauca, et ea summatim. habemus fortem senatum, consularis partim timidos, partim male sentientis; magnum damnum factum est in Servio ; L. Caesar optime sentit sed, quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias ; consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua ; hoc vero certum habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de exercitu Antoni ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum fuisse. haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse. plura scribam, si plus oti habuero.
CICERO APPIO S.
de meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te cognosse ex litteris tuorum ; quibus me cumulatissime satis fecisse certo scio, nec iis concedo, quamquam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint quam ego. illi mihi necesse est concedant ut tibi plus quam ipsi hoc tempore prodesse possim ; quod quidem nec destiti facere nec desistam et iam in maxima re feci et fundamenta ieci salutis tuae. tu fac bono animo magnoque sis meque tibi nulla re defuturum esse confidas. pridie non. Quintilis.
GALBA CICERONI S.
A. d. xviii K. Mai., quo die Pansa in castris Hirti erat futurus, cum quo ego eram (nam ei obviam processeram millia passus centum, quo maturius veniret), Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et cohortis praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem. ita obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum arbitrabatur. sed noctu, quo tutius venire in castra potuissemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, et duas cohortis praetorias miserat Hirtius nobis.
Cum equites Antoni apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt ; quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non potueramus. Antonius ad forum Gallorum suas copias continebat neque sciri volebat se legiones habere ; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. postea quam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit tironum. postea quam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est instructa a nobis xii cohortium ; nondum venerant legiones duae :
repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari; etsi dexterius cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem xxxv Antoni, ut amplius passus D ultra aciem, quo loco steterat, processerit. itaque cum equites nostrum cornu circumire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros adgrederentur. interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris, scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coicere velle. ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus.
in ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et to cohors praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius tamquam victor castra putavit se posse capere. quo cum venit, compluris ibi amisit nec egit quicquam.
audita re Hirtius cum cohortibus xx veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque eius omnis delevit, fugavit eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad forum Gallorum ; Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit ;
Hirtius in ea castra redit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum ; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa Lx sunt relata Antoni ; res bene gesta est. A. d. xvii K. Mai. ex castris.
C. ASINIVS POLLIO CICERONI S. D.
minime mirum tibi debet videri nihil me scripsisse de re p., postea quam itum est ad arma. nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen nequaquam tanta in hora est, quanta qui locis omnibus dispositi ab utraque parte scrutantur tabellarios et retinent. itaque nisi nave perlatae litterae essent, omnino nescirem quid istic fieret. nunc vero nactus occasionem, postea quam navigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam ad te.
ne movear eius sermonibus quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam proinde ac dignus est oderunt homines, periculum non est ; adeo est enim invisus mihi, ut nihil non acerbum putem, quod commune cum illo sit. natura autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis cupiditatem. itaque illud initium civilis belli saepe deflevi ; cum vero non liceret mihi nullius partis esse, quia utrubique magnos inimicos habebam, ea castra fugi, in quibus plane tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum ; compulsus eo quo minime volebam, ne in extremis essem, plane pericula non dubitanter adii.
Caesarem vero, quod me in tanta fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco habuit, dilexi summa cum pietate et fide. quae mea sententia gerere mihi licuit, ita feci ut optimus quisque maxime probarit; quod iussus sum, eo tempore atque ita feci ut appareret invito imperatum esse. cuius facti iniustissima invidia erudire me potuit quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione vita esset. ita si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer.
sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem ; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum. quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt ; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii.
illud me Cordubae pro contione dixisse nemo vocabit in dubium, provinciam me nulli, nisi qui ab senatu missus venisset, traditurum. nam de legione tricesima tradenda quantas contentiones habuerim quid ego scribam? qua tradita quanto pro re p. infirmior futurus fuerim quis ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius quicquam putare esse. qua re eum me existima esse, qui primum pacis cupidissimus sim (omnis enim civis plane studeo esse salvos), deinde qui et me et rem publicam vindicare in libertatem paratus sim.
quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione tua mihi gratius est ; invideo illi tamen, quod ambulat et iocatur tecum. quaeres quanti aestimem. si umquam licuerit vivere in otio, experieris ; nullum enim vestigium abs te discessurus sum. illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei p. magis satis facere possim. ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere, tamen, quia video tali tempore multo magis legionibus opus esse quam provinciis, quae praesertim reciperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci. deinde ex litteris, quas ' Pansae misi, cognosces omnia ; nam tibi earum exemplar misi. xvii K. Apr. Corduba.
C. ASINIVS POLLIO CICERONI
Balbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti coacto de publicis exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus et triduum tempestate retentus ad Calpem K. Iun. traiecit sese m regnum Bogudis plane bene peculiatus. his rumoribus utrum Gadis referatur an Romam (ad singulos enim .nuntios turpissime consilia mutat) nondum scio.
sed praeter furta et rapinas et virgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae Q. Caesar : ludis, quos Gadibus fecit, Herennium Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in xiiii sessum deduxit (tot enim fecerat ordines equestris loci); quattuorviratum sibi prorogavit; comitia bienni biduo habuit, hoc est renuntiavit quos ei visum est ; exsules reduxit non horum temporum sed illorum quibus a seditiosis senatus trucidatus aut expulsus est Sex. Varo procos.
illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum procos. sollicitandum posuit, et quidem cum ageretur, flevit memoria rerum gestarum commotus ; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorare sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum (coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius), deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti : 'C. R. natus sum' responderet : 'abi nunc, populi fidem implora'; bestiis vero civis Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat, obiecit. Cum huiusce modi portento res mihi fuit.
sed de illo plura coram nunc, quod praestat, quid me velitis facere constituite. tris legiones firmas habeo, quarum unam, xxviii, cum ad se initio belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra venisset, denarios quingenos singulis militibus daturum, in victoria vero eadem praemia quae suis legionibus (quorum quis ullam finem aut modum futurum putabit ?) incitatissimam is retinui aegre me hercules, nec retinuissem si uno loco habuissem, utpote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint. reliquas quoque legiones non destitit litteris atque infinitis pollicitationibus incitare. nec vero minus Lepidus ursit me et suis et Antoni litteris ut legionem xxx mitterem sibi.
itaque quem exercitum neque vendere ullis praemiis volui nec eorum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur, deminuere, debetis existimare retentum et conservatum rei p. esse atque ita credere, quodcumque imperassetis, facturum fuisse, si quod iussistis feci. nam et provinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui, finibus meae provinciae nusquam excessi, militem non modo legionarium sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam misi et, si quos equites decedentis nactus sum, supplicio adfeci. quarum rerum fructum satis magnum re p. salva tulisse me putabo ; sed res p. si me satis novisset et maior pars senatus, maiores ex me fructus tulisset epistulam, quam Balbo, cum etiam nunc in provincia esset, scripsi, legendam tibi misi ; etiam praetextam si voles legere, Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito. vi Idus Iun. Corduba.
POLLIO CICERONI S. N
S. v. h. e. e. q. v. quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam factis Lepidus effecit, qui meos tabellarios novem dies retinuit ; tametsi tantam calamitatem rei p. quam tardissime audire optandum est, sed illis, qui prodesse nihil possunt neque mederi. atque utinam eodem s. c., quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis me quoque iussissetis venire! profecto non accepisset res p. hoc vulnus. quo si qui laetantur in praesentia, quia videntur et duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen postmodo necesse est doleant, cum vastitatem Italiae respexerint ; nam et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur ulla ex parte vera sunt.
neque ego non videbam quanto usui rei p. essem futurus, si ad Lepidum venissem ; omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore Planco ; sed scribenti ad me eius modi litteras quas leges et contionibus videlicet, quas Narbone habuisse dicitur, similis palparer necesse erat, si vellem commeatus per provinciam eius iter faciens habere. praeterea verebar ne, si ante quam ego incepta perficerem proelium confectum esset, pium consilium meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam, quae mihi cum Antonio non maior tamen quam Planco fuit
itaque a Gadibus mense Aprili binis tabellariis in duas navis impositis et tibi et consulibus et Octaviano scripsi ut me faceretis certiorem quonam modo Nurimum possem prodesse rei p. sed, ut rationem ineo, quo die proelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naves profectae sunt nulla enim post hiemem fuit ante eam diem navigatio. et ego me hercules longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus penitus in Lusitania legiones in hibernis conlocaram. ita porro festinavit uterque confligere, tamquam nihil peius timerent quam ne sine maximo rei p. detrimento bellum componeretur. sed si properandum fuit, nihil non summi ducis consilio gessisse Hirtium video.
nunc haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur, Pansae exercitum concisum esse, Pansam ex vulneribus mortuum, eodem proelio Martiam legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum et D. Carfulenum ; † Hirtino is autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti, quartam vero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse ; ibi Hirtium quoque perisse et Pontium Aquilam ; dici etiam Octavianum cecidisse (quae si, quod di prohibeant! vera sunt, non mediocriter doleo); Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse sed habere equitum v legiones sub signis armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos ; Ventidium quoque se cum legione vii, viii, viiii coniunxisse ; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo nationes sed etiam servitia concitaturum ; Parmam direptam ; L. Antonium Alpis occupasse.
quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est nec exspectandum quid decernat senatus ; res enim cogit huic tanto incendio succurrere omnis, qui aut imperium aut nomen denique populi R. salvum volunt esse. Brutum enim cohortis xvii et duas non frequentis tironum legiones, quas conscripserat Antonius, habere audio. neque tamen dubito quin omnes qui supersint de Hirti exercitu confluant ad eum. nam in dilectu non multum spei puto esse, praesertim cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi sese Antonio dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia frumenta aut in agris aut in villis sunt. itaque proximis litteris consilium meum expedietur ; nam neque desse neque superesse rei p. volo. maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere ad me veniri, ut die quadragesimo post aut ultra etiam quam facta sunt omnia nuntientur.
LEPIDVS IMP. ITER. PONL MAX. S. D. M. TVLLIO CICERONI
S. v. b. e. e. v. Cum audissem M. Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio cum parte equitatus in provinciam meam venire, cum exercitu meo ab confluente Rhodam castra movi ac contra eos venire institui. itaque continuis itineribus ad forum Voconi veni et ultra castra ad flumen Argenteum contra Antonios feci. P. Ventidius suas legiones 4ris coniunxit cum eo et ultra me castra posuit. habebat antea legionem v et ex reliquis legionibus magnam multitudinem sed inermorum. equitatum habet magnum ; nam omnis ex proelio integer discessit ita ut sint amplius equitum milia quinque. ad me complures milites et equites ab eo transierunt et in dies singulos eius copiae minuuntur.
Silanus et Culleo ab eo discesserunt. nos etsi graviter ab iis laesi eramus, quod contra nostram voluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae humanitatis et necessitudinis .causa eorum salutis rationem habuimus nec tamen eorum opera utimur neque in castris habemus neque ulli negotio praefecimus. quod ad bellum hoc attinet, nec senatui nec rei p. derimus. quae postea egerimus faciam te certiorem.
LEPIDVS CICERONI
etsi omni tempore summa studia offici mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra inter nos familiaritate et proinde diligenter ab utroque conservata sunt, tamen non dubito in tanto et tam repentino motu rei p. quin non nulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata sint, quae tuum animum magno opere moverent pro tuo amore in rem p. ea te moderate accepisse neque temere credendum iudicasse a meis procuratoribus certior sum factus. quae mihi, ut debent, gratissima sunt ; memini enim et illa superiora, quae abs tua voluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et ornandam, quae perpetuo animo meo fixa manebunt.
abs te, mi Cicero, magno opere peto, si meam vitam, studium diligentissime superioribus temporibus in re p. administranda, quae Lepido digna sunt, perspecta habes, ut paria aut eo ampliora reliquo tempore exspectes et proinde tua auctoritate me tuendum existimes, quo tibi plura tuo merito debeo. vale. D. xi K. Iun. ex castris ex Ponte Argenteo.
M. LEPIDVS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. PR. TR. PL. SENATVI POPVLO PLEBIQVE ROMANAE
S. v. liberique vestri v. b. e. e. q. v. deos hominesque testor, p. c., qua mente et quo animo semper in rem p. fuerim et quam nihil antiquius communi salute ac libertate iudicarim ; quod vobis brevi probassem, nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset. nam exercitus cunctus consuetudinem suam in civibus conservandis communique pace seditione facta retinuit meque tantae multitudinis civium Romanorum salutis atque incolumitatis causam suscipere, ut vere dicam, coegit.
in qua re ego vos, p. c., oro atque obsecro ut privatis offensionibus omissis summae rei p. consulatis neve misericordiam nostram exercitusque nostri in civili dissensione sceleris loco ponatis. quod si salutis omnium ac dignitatis rationem habueritis, melius et vobis et rei p. consuletis. D. iii Kal. Jun. a Ponte Argenteo.