Epistulae ad Familiares, Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
AD M. VARRONEM ET CETEROS
Scr. Romae ex. a. 707 (47) aut in. a. 708 (46).
CICERO M. VARRONI S.
ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri
essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio appropinquare tuum adventum; qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare.
scito enim me, postea quam in urbem
venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas
infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in eo permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea,
quae impendeant, me facile laturum. quam ob rem sive in
Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse diiudicetur.
Scr. Romae paulo post xii K. Mai. a. 708 (46).
CICERO VARRONI
Caninius tuus et idem noster cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi. conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit; oblitum credidi. ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. at tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. etsi erat ἕωλος illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine docto et amantissimo tui
locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo.
tibi autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possimus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. quaeres fortasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum tu. tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit. quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat,
nusquam incurrat?
ac mihi quidem iam pridem venit in
mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non
suspicaretur: 'hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.' denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et
tamen λεληθότως consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo. habes rationem mei consili.
tibi igitur
hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo.
Magni autem intererit qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo me coniectura ducat habeo, sed exspecto tamen.
te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca
ploratum potius quam natatum. sed haec tu melius; modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adbibere volet, non modo ut architectos verum etiam ut fabros ad aedificandam rem publicam et
potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere πολιτείας et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gnavare rem p. et de moribus ac legibus quaerere. mihi haec videntur; tu quid sis acturus et quid tibi placeat
pergratum erit si ad me scripseris.
Scr. Romae paulo ante ep. 2.
CICERO VARRONI
etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio. ad te eunti non potui nihil dare. quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis locis esse ; dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. 'quid refert? tamen in sermonem incidemus. valde id, credo, laborandum est ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia adquiescimus, sive quod gravitas morbi facit ut medicinae egeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus cum valebamus. sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur γλαῦκ᾽ εἰς Ἀθήνας? nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares. sic igitur facies.
Scr. in Tusculano inter viii et iv Id. Iun. a. 708 (46).
CICERO VARRONI
Περὶ δυνατῶν me scito κατὰ Διόδωρον κρίνειν. quapropter si venturus es, scito necesse esse te venire ; sin autem non es, ἀδυνάτων est te venire. nunc vide utra te κρίσις magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus,
loquemur ; hoc etiam κατὰ Χρύσιππον δυνατὸν? est. de mihi gratum est ; nam id etiam Attico mandaram.
tu si minus ad nos, nos accurremus ad te ; si hortum in bybliotheca habes, deerit nihil.
Scr. Romae in. m. Iun. a. 708 (46).
CICERO VARRONI
mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei p. sed etiam propter anni tempus ; qua re
istum diem probo, itaque eundem ipse sequar.
consili
nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non paeniteret, nobis paenitendum putarem ; secuti enim sumus non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus.
domum non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satis facimus, quia vivimus.
mihi si spatium fuerit in
Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo ; si
minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit
Scr. Romae inter xii et vii K. Quint. a. 708 (46).
CICERO VARRONI
Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset quod putarem te scire oportere. est
igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui ne id faceret ;
multos ei molestos fore ipsumque multis ; Ostiae videri commodius eum exire posse. id ego non intellegebam quid interesset ; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse ut ita faceret, homines, ut
cognovi, amantis tui.
hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. quod ego cur nolim nihil video ; non enim est idem ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est. etsi quid non probem equidem iam nescio, praeter initia rerum ; nam haec in voluntate fuerunt. vidi enim (nam tu aberas) nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere (ergo haec consili fuerunt, reliqua necessaria), vincere autem aut hos aut illos
necesse esse.
scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus quom illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam ; quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramus ; crudeliter enim otiosissimi minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio ; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati ; quasi quicquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei p. fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe,
si non optima, at aliqua tamen vivere. at in perturbata re p. vivimus. quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnis vitae status paraverunt ; huc enim ut venirem, superior longius quam volui fluxit oratio. Cum enim te semper magnum hominem duxi, tum quod his
tempestatibus es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos qui maximi sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda. equidem hos tuos Tusculanensis dies instar esse vitae puto libenterque omnibus omnis opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante isto modo vivere ;
quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus.
quis enim hoc non dederit nobis ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei p. praeponendam putaverunt? quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur
non abutamur?
sed plus facio quam Caninius mandavit,
†iure enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro. faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis huius sint, †quae tua audiero, ne quid ignores.
Scr. Romae ex. m. Maio a. 708 (46).
CICERO VARRONI
cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. mihi vero iam maturum videtur ; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, σύν τε δύ᾽ ἐρχομένω ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse:
""
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.
qui/d hic mihi facie/t patri?
quid faciam? tempori serviendum est. sed ridicula missa,
praesertim cum sit nihil quod rideamus:
""
itaque nullum est ἀποπροηγμένον quod non verear. sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus ; adventat enim Dolabella. Eum puto magistrum fore.
""
sed tamen, si sciam quid tu constitueris', meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ; qua re exspecto tuas
litteras.
Africa terribili tremit horrida terra tumultu.
polloi\ maqhtai\ krei/ssones didaska/lwn.
Scr. in Tusculano v aut iv Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO VARRONI
etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos ; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae. ex ea igitur media excitatos misi ; qui metuo ne te forte flagitent ; ego autem mandavi ut rogarent. exspectabam omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere ; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. feci
igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius ; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar ; mihi sumpsi Philonis. puto fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus ; sed nosti morem dialogorum.
posthac autem, mi Varro, quam plurima, si
videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse ; sed superiorum
temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. atque utinam quietis temporibus 'atque
aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent ; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne
vix quidem. sed haec coram et saepius. migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo. cura ut valeas.
Scr. in castris Caesaris circ. in. m. Iun. a. 706 (48).
DOLABELLA S. D. CICERONI.
S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam ; praeterea rectissime sunt apud te omnia. etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, in qua scilicet tibi suadere videar quod pie tacere non possim. tu autem, mi Cicero, sic haec accipies ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices.
animadvertis Cn. Pompeium
nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam
regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat; esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contigit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori. quam ob rem quid aut ille sperare
possit aut tu animum adverte pro tua prudentia ; sic enim facillime quod tibi utilissimum erit consili capies. illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus. satis factum est iam a te vel officio vel familiaritati, satis factum etiam partibus
et ei rei p., quam tu probabas ;
reliquum est, ubi nunc est res p., ibi simus potius quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. qua re velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem. quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non minimum auctoritatis habituras puto. erit tuae quoque fidei et humanitatis curare ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te mihi litteras referat.
Scr. Romae ex. a. 708 (46) paulo ante iii K. Ian.
M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.
non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare ; nec me hercule habebam quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non
dubitare certo scio. omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te quam a me tibi ; nihil enim Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos ὀβελίζει ; ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum utrum sint τοῦ ποιητοῦ an παρεμβεβλημένοι. puto te nunc dicere:
'oblitusne es igitur
fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium †cularum
cum sophia septimae?' quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? sed tamen suavissimum συμβιωτὴν nostrum praestabo integellum nec committam ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ne habeat Bursa Plancus
apud quem litteras discat.
sed quid ago? cum mihi sit
incertum tranquillone sis animo an ut in bello in aliqua
maiuscula cura negotiove versere, labor longius. Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte ante quam certum
scierit. nunc quaerere desierunt quo modo perierit ; satis putant se scire quod sciunt. ego ceteroqui animo aequo fero ; unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.
Scr. in Attici Ficuleano paulo post xii K. Mai. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE S.
vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime adflictus ; quem ferrem
certe moderatius, si te haberem ; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret. sed quoniam
brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me adfectum offendes, ut multum a te possim iuvari ; non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est ; firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti.
quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intellegi cupio, quod certe intellegitur, me a te amari. quod ut facias, te etiam atque etiam rogo, ignoscasque brevitati litterarum mearum ; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum satis sum confirmatus ad scribendum.
Scr. in Cumano mcd. m. Dcc. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE.
gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt ; nisi forte te amant et tibi adsentantur et tam diu, dum tu ades, sunt oblitae sui. quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si
ita tibi conveniat, dimittere.
oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. itaque eam tibi misi ; quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam ; sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munera. tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.
Scr. Romae ex. a. 708 (46) aut in. a. 709 (45).
CICERO DOLABELLAE S.
C. Subernius Calenus et meus est familiaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. is cum vitandi belli
causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putaret, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat ; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula
ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab
illa miseria se eripere posset.
eadem causa fere est
M. Plani heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non
possim. volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas ; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. quapropter, etsi saepe expertus sum quantum me amares,
tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum.
peto igitur a te vel, si pateris, oro ut
homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis
quam culpa calamitosos conserves incolumis velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio
Caleno,. quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae,
quem omnibus antepono, dare.
quod dicturus sum, puto
equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest
dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, a_eri vix equestris. quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua
liberalitate concessit nec est quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas quantum certe
amas, hominibus confice ; in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et moriantur domi. quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias (posse enim te mihi persuasi), vehementer te
etiam atque etiam rogo.
Scr. in Pompeiano v Non. Mai. a. 710 (44).
CICERO DOLABELLAE CONSVLI SVO S.
etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me adscribat tuis laudibus. neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos ; sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei), quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant ; negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem praebeas.
quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego ; sum enim avidior etiam quam satis est gloriae ; et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae
meae.
L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen, ante quam me plane salutavit, 'O mi Cicero,' inquit, 'gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus ; Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.' deinde multa de facto ac de re gesta tua:
nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil
rei p. salutarius. atque haec una vox omnium est.
A te
autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae
gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum) libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum
dilexerim, quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius.
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos
mores, singularem probitatem atque constantiam ; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, pesse aliquid accedere? tantum
accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse.
qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae
servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum ; te imitere oportet, tecum ipse certes ; ne licet quidem tibi iam
tantis rebus gestis non tui similem esse.
quod cum ita sit,
hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est ;
contigit enim tibi quod haud scio an nemini, ut' summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed
etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae ; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam ; nihil illa sapientius ; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium
concessu daret.
liberasti igitur et urbem periculo et civitatem
metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem p. tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura propediem, ut spero. tu quoniam rem p. nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
Scr. Romae in. interc. priore a. 708 (46).
CICERO PAETO S.
duabus tuis epistulis respondebo, uni, quam quadriduo ante acceperam a Zetho, alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. ex prioribus tuis litteris inteflexi pergratam tibi esse curam meam valetudinis tuae, quam tibi perspectam esse gaudeo ; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti. nam cum a satis multis (non enim possum aliter dicere) et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior. nam quod me amas, quod id et iam pridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis ; quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie
tuum.
accedunt non Attici, sed salsiores quam illi
Atticorum Romani veteres atque urbani sales. ego autem (existimes licet quidlibet) mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat. itaque te cum video, omnis mihi Granios, omnis Lucilios, vere ut dicam, Crassos quoque et Laelios videre videor. moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem
antiquae et vernaculae festivitatis agnoscere. ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse?
quod autem altera epistula purgas te non
dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse sed auctorem
moderationis, urbane, neque ego aliter accepi ; intellexi tamen idem, quod his intellego litteris, non existimasse te mihi licere, id quod ego arbitrabar, res has non omnino quidem sed magnam partem relinquere. Catulum mihi
narras et illa tempora. quid simile?' ne mi quidem ipsi tunc placebat diutius abesse ab rei p. custodia ; sedebamus enim in puppi et clavum tenebamus ; nunc autem vix est in sentina locus.
an minus multa s. c. futura putas, si ego
sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum, s. c. scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum ; et quidem,
cum in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio s. c. in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam. atque hoc nolim me iocari
putes ; nam mihi scito iam a regibus ultimis adlatas esse
litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam.
quid ergo est? tamen quam diu
hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae ; quom vero aberit, ad fungos me tuos conferam. domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam ; sin autem minus invenero quod placeat, decrevi habitare apud te ; scio enim me nihil tibi gratius facere posse. domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci. tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias ; si enim nihil est in parietibus aut in tecto viti, cetera mihi probabuntun
Scr. in Tusculano non post med. m. Quint. a. 708 (46).
CICERO PAPIRIO PAETO S.
delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset ; de quo et tu mihi antea scripseras bis quidem eodem exemplo, facile ut intellegerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quo modo in tali re atque tempore
aut liberarem te ista cura aut certe levarem.
sed quoniam proximis quoque litteris ostendis quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto, quicquid arte fieri potuerit (non enim iam satis est consilio pugnare ; artificium quoddam excogitandum est), sed tamen, quicquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et conligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror ; sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem ; nam etsi
non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidit eius modi tempus, ut quasi aurum igni sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit ; cetera sunt signa communia, sed ego' uno utor argumento quam ob
rem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum ut simulandi causa non sit.
de
illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod
timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quicquam potest quale futurum sit, quod
positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine. sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus ; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio. ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui
quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem. effugere autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama ingeni mihi sit abicienda ; quod si id possem, non recusarem.
sed tamen
ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater
tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret:
'hic versus Plauti non est, hic est,' quod tritas auris haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit ἀποφθεγμάτων, si quod adferatur ad eum pro meo quod meum non sit
reicere solere ; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere cotidie illius familiares. incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec inlitterata nec insulsa esse videantur ; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur ; ita enim ipse mandavit. sic fit ut, si quid
praeterea de me audiat, non audiendum putet. quam ob rem Oenomao tuo nihil utor ; etsi posuisti loco versus Accianos.
sed quae est 'invidia,' aut quid mihi nunc
invideri potest? verum fa,c esse omnia ; sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam. qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidi non satis esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim. ergo in officio boni civis certe non sum reprehendendus. reliquum est ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentis. id quoque puto esse sapientis. cetera vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quo modo ille accipiat, aut qua fide mecum vivant ii qui
me assidue colunt et observant, praestare non possum.
ita fit ut et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Acci similitudinem non modo iam ad 'invidiam,' sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi 'tamquam fluctum a saxo frangi' oportere. etenim cum plena sint monumenta Graecorum quem ad modum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientibus suis civitatibus fuerint ipsi quodam modo liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse ut neque offendam animum cuiusquam nec frangam dignitatem meam?
nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Acci non, ut olim solebat, Atellanam sed, ut nunc fit, mimum introduxisti. quem tu mihi †popillium, quem †denarium narras, quam tyrotarichi patinam? facilitate mea ista ferebantur antea ; nunc mutata res est. Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos habeo, cenandi magistros ; puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos
cenitare. tu autem quod mihi bonam copiam eiures nihil est ; tum enim, cum rem habebas, quaesticulis te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, † non eo sis consilio, ut, cum me bospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere ; etiam haec levior est plaga ab amico quam a debitore.
nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant ; quod erit, magnificum sit et lautum.
memini te mihi Phameae cenam narrare. Temperius' fiat, cetera eodem modo. quod si perseveras me ad matris
tuae cenam revocare, feram id quoque ; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. mihi crede, non audebis ; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet ; eam tu extimesces. neque est quod in promulside spei ponas aliquid ; quam totam sustuli ; solebam
enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis.
sed quid haec
loquimur? liceat modo isto venire. tu vero (volo enim
abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi. ego tibi unum sumptum adferam, quod balneum calfacias
oportebit ; cetera more nostro. superiora illa lusimus.
de villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime ;
itaque puto me praetermissurum ; salis enim satis est, sannionum parum.
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
CICERO L. PAPIRIO PAETO.
non tu homo ridiculus es qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras quid de istis municipiis et agris futurum putem? quasi aut ego quicquam sciam quod iste
nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire. immo vero, si me amas, tu fac ut sciam, quid de nobis futurum sit ; habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses. sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei p. vivere ; deinde quod scire quoque mihi videor, quid futurum sit. fiet enim quodcumque volent, qui valebunt ; valebunt autem semper arma. satis igitur nobis esse debet, quicquid conceditur. hoc si qui pati non potuit, mori debuit.
Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur ; hoc non longe abest a Tusculano ; nihil tamen timeo. fruor dum licet, opto ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen quoniam ego vir fortis idemque philosophus vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum. qui si cupiat esse rem p., qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid
faciat tamen non habet ; ita se cum multis conligavit.
sed longius progredior ; scribo enim ad te. hoc tamen scito non modo me qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit ; nos enim illi servimus, ipse temporibus. ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus.
haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui. illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse. tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.
Scr. in Tusculano circ. xiii K. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. L. PAPIRIQ PAETO.
Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram ut eadem me quam maxime
conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis ; ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis,
amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim.
quid
quaeris? me quoque delectat consilium ; multa enim consequor. primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. id cuius modi sit nescio ; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere ; nisi
forte mori melius fuit. in lectulo, fateor, sed non accidit ; in acie non fui ; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. at Cato praeclare. iam istuc quidem, cum volemus, licebit ; demus modo operam ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus.
ergo hoc primum.
sequitur illud: ipse melior fio primum
valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram ; deinde ipsa illa, si qua fuit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: pluris iam pavones
confeci quam tu pullos columbinos. tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. veni igitur, si vir es, et disce a me προλεγομένας, quas quaeris ; etsi sus Minervam, †sed quo modo video.
si aestimationes tuas vendere non
potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi remigrandum est ; satius est hic cruditate quam istic fame.
video te bona perdidisse ; spero idem istuc familiaris tuos. actum igitur de te est, nisi provides. potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi. sella tibi erit in ludo tamquam hypodidascalo proxima ; eam pulvinus sequetur.
Scr. Romae post Id. Sext. a. 708 (46).
CICERO S. D. LL. PAPIRIO PAETO.
tamen a malitia non discedis ; tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consularis esse oportere. nescis me ab illo omnia expiscatum ; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam. ego autem tribus primis verbis : ' quid noster Paetus?' at ille
adiurans nusquam se umquam libentius.
hoc si verbis adsecutus es, auris ad te adferam non minus elegantis ; sin autem obsonio, peto a te ne pluris esse balbos quam disertos putes. me cotidie aliud ex alio impedit ; sed si me expediero ut in ista loca venire possim, non committam ut te sero a me certiorem factum putes.
Scr. Romae in m. Sext. a. 708 (46).
CICERO PAETO.
dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et
quod te intellexi iam posse ridere ; me autem a te ut scurram
velitem malis oneratum esse non moleste tuli ; illud doleo,
in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse ;
habuisses enim non hospitem sed contubernalem. at quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere ; integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. illa mea, quae solebas antea
laudare, 'O hominem facilem! O hospitem non gravem!' abierunt ; nam omnem nostram de re p. curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos, adversari nostri, castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam, sed ad illam
tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas ; etsi numquam plura praedia habuisti.
proinde te para; cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intellegat (ὀψιμαθεῖς autem homines scis quam insolentes sint) ; dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui. nos iam
†ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum (qua munditia homines, qua elegantia!) vocare saepius audeamus. sed vide audaciam ; etiam Hirtio cenam dedi, sine pavone tamen. in ea cena cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari.
haec igitur est nunc vita
nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristis, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant. Ubi salutatio defluxit, litteris me involvo, aut scribo aut lego ; veniunt etiam qui me audiunt quasi doctum hominem, quia paulo sum quam ipsi doctior.
Inde corpori omne tempus datur. patriam eluxi iam et gravius et diutius quam ulla mater unicum filium. sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim ; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.
Scr. ut videtur, circ. m. intercal. pr. a. 708 (46).
CICERO PAETO S.
ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, 'fulmina'? tum insanires, si consequi non posses ; cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet. qua re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius ἀπότευγμα meum. verum tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo. quid enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. privatas causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius ; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus.
sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii dicebamini. post hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus. is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consui cum K. Duilio. hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus ; deinde L. Masso aedilicius ; inde multi Massones. quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. deinde
Carbones et Turdi insequuntur.
hi plebeii fuerunt ; quos contemnas censeo ; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram ; quid
iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. is et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est. hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. qua re ad patres censeo revertare ; plebeii quam fuerint importum vides.
Scr. fort. in Tusculano m. Iun. aut Quint. a. 709 (45).
CICERO PAETO.
amo verecundiam †vel potius libertatem loquendi. atqui hoc Zenoni placuit, homini me hercule acuto, etsi
Academiae nostrae cum eo magna rixa est—sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil esse obscenum, nihil turpe dictu ; nam si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse
aut in verbo ; nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo:
""
Nosti canticum ; meministi Roscium:
""
totus est sermo verbis tectus, re impudentior), sed etiam in tragoediis. quid est enim illud:
""
quid, inquam, est:
""
quid?
""
quid est:
""
bene 'violat' ; atqui idem significat, sed alterum nemo
tulisset.
modo forte—— ,
ita me/ destituit nu/dum—— ,
quae mu/lier una——
U/surpat duple/x cubile'?
huius †ferei
'hi/c cubile ini/re est ausus'?
virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'?
vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. ergo, in re non est ; multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. 'anum' appellas alieno nomine ; cur non suo potius? si turpe est, ne alieno quidem ; si non est, suo potius. caudam antiqui 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem 'penicillus ; at hodie 'penis' est in obscenis. 'at vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adulescentis "peni deditos" esse.' quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius 'penem ; sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. quid, quod vulgo dicitur: 'cum nos te voluimus convenire,' num obscenum est? memini in senatu disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis ; 'non enim ita sensit.' non ergo in verbo est ; docui autem in re non esse ; nusquam
igitur est.
'Liberis dare operam' quam honeste dicitur ! etiam patres rogant filios ; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen ; 'Connus' vocitatus est ; num id obscenum putas? Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus ; at cum 'bini,' obscenum est. 'Graecis quidem,' inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque ; volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam ; non licet. belle 'tectoriola ;
dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo ; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo
esse nec in re, itaque nusquam esse?
igitur in verbis
honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum
verbum est 'divisio'? at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.' num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur ; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena verba
pro obscenis sunt. '"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.' atqui neutrum est obscenum. stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis ; et honesti 'colei Lanuvini,' 'Cliternini' non honesti. quid? ipsa res modo honesta,
modo turpis ; suppedit, flagitium est ; iam erit nudus in
balneo, non reprehendes.
habes scholam Stoicam:
ὁ σοφὸς εὐθυρρημονήσει. quam multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere gratum est ; ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam. itaque tectis
verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici ; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur K. Martiis. tu me diliges et valebis.
Scr. in Cumano m. interc. post a. 708 (46).
CICERO PAETO.
Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse ; sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem ; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset
quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam ; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
Scr. Romae ante mcd. m. Febr. a. 711 (43).
CICERO PAETO S. D.
Rufum istum, amicum tuum, de quo iterum iam ad me scribis, adiuvarem, quantum possem, etiam si ab eo laesus essem, cum te tanto opere viderem eius causa laborare ; cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intellegam et iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum ei non amicus esse, neque solum tua commendatione, quae apud me, ut debet, valet plurimum, sed etiam voluntate ac iudicio meo. volo enim te scire, mi Paete, initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas quibus litteris congruentes fuerunt aliae postea multorum. nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae te video inaudisse, et, quasi divinarent quam iis molestus essem futurus, nihil aliud egerunt nisi me ut opprimerent. quod ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem. quam ob rem iste tuus amicus apud me commendatione non eget. utinam ea fortuna rei p. sit, ut ille me unum gratissimum possit cognoscere! sed haec hactenus.
te ad cenas itare desisse moleste fero ; magna enim te delectatione et voluptate privasti ; deinde etiam vereor (licet enim verum dicere) ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas et obliviscare, cenulas facere. nam si tum, cum habebas quos imitarere, non multum proficiebas, quid nunc
te facturum putem? Spurinna quidem, cum ei rem demonstrassem et vitam tuam superiorem exposuissem, magnum periculum summae rei p. demonstrabat, nisi ad superiorem consuetudinem tum, cum Favonius flaret, revertisses ; hoc
tempore ferri posse, si forte tu frigus ferre non posses.
sed
me hercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere
ad beate vivendum arbitror, ut cum viris bonis, iucundis, amantibus tui vivas. nihil est aptius vitae, nihil ad beate vivendum accommodatius. nec id ad voluptatem refero
sed ad communitatem vitae atque victus remissionemque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est in conviviis dulcissimus, ut sapientius nostri quam Graeci ; illi συμπόσια aut
σύνδειπνα, id est compotationes aut concenationes, nos 'convivia,' quod tum maxime simul vivitur.
vides ut te philosophando revocare coner ad cenas. cura ut valeas ; id foris cenitando facillime consequere.
sed cave, si me amas, existimes me, quod iocosius
scribam, abiecisse curam rei p. sic tibi, mi Paete, persuade,
me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei cives salvi liberique sint. nullum locum praetermitto
monendi, agendi, providendi ; hoc denique animo sum ut, si in hac cura atque administratione vita mihi ponenda sit, praeclare actum mecum putem. etiam atque etiam vale.
Scr. Laudiceae post iii Id. Febi; a. 704 Qo).
CICERO IMR PAETO.
summum me ducem litterae tuae reddiderunt. plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris ; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere
aliquid in ora maritima. contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse. sed quid ludimus? nescis quo cum imperatore tibi.negotium sit. Παιδείαν Κύρου quam contrieram legendo, totam in hoc imperio
explicavi.
sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore ; nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius ;
sic enim antiqui loquebantur.
Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis,
optima opera eius uti soleo.
is cum ad me Laudiceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset. id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, is impulsu inimicorum suorum eo progressum esse. nunc si me amas, mi Paeto, negotium totum suscipe ; molestia Fadium libera. auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam gratia. noti pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari. Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius. quid multa? non me hercule tam perscribere possum quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris. id ille in te positum esse putat mihique persuadet.
Scr. Romae ex. m. interc. pr. aut in. post a. 708 (46).
CICERO PAETO S. D.
accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. dices: 'ubi?' apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? quid ergo faciam? (te consulo, qui philosophum
audis) angar, excruciem me? quid adsequar? deinde quem ad finem? 'vivas,' inquis 'in litteris.' .an quicquam me aliud agere censes aut posse vivere, nisi in litteris viverem? sed est earum etiam 'non satietas sed quidam modus ; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in cena (quod tu unum ζήτημα Dioni philosopho posuisti), tamen quid potius faciam, prius quam me dormitum conferam, non reperio. audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit.
'in eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille,
""
non me hercule suspicatus sum illam adfore. sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida. 'habeo,' inquit, 'non habeor
a Laide' (Graece hoc melius ; tu, si voles, interpretabere) ; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem ; convivio delector ; ibi loquor quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero.
quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
an tu id melius, qui etiam in philosophum inriseris, qui
cum ille, 'si quis quid quaereret,' dixisset, cenam te quaerere a mane dixeris? ille baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. quid ad te? at hercule †cena non quid ad te tibi praesertim. sic igitur vivitur:
cotidie aliquid legitur aut scribitur ; dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem,
si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto. qua re nihil est quod adventum nostrum extimescas ; non multi cibi hospitem accipies, multi ioci.