Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14
Scr. Romae Id. Febr. a. 693 (61)
CICERO ATTICO salutem
vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita
distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis
occupationibus. prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te
antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque
frigebat. tum
Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in
contionem producit Pompeium. res agebatur in circo
Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρισ. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a
praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de
Clodiana religione ab senatu constitutum.
tum
Pompeius
μάλ᾽ ἀριστοκρατικῶσ locutus est senatusque
auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id
multis verbis. postea
Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de
religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut
omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique,
ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam
"de istis rebus"
esse
responsum.
Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod
†hi† suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit
ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod
civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens
domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. quid
multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu
Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθουσ), valde graviter pertexuit. proximus
Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri verum
Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res
nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo
minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus
esset.
hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte
quicquid est datum, libenter accepi. ego autem ipse, di boni! quo modo
ἐνεπερπερευσάμην novo auditori Pompeio!
si umquam mihi περίοδοι, si καμπαὶ, ἐνθυμήματα, si
κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore.
quid multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσισ, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione
Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego
eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem.
Romanae autem se res sic habent. senatus
Ἄρειοσ πάγοσ; nihil constantius, nihil severius,
nihil fortius. nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae,
concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola
Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem
consul lator rogationis idem erat dissuasor. operae
Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur
"uti rogas."
hic tibi in rostra
Cato advolat, convicium Pisoni consuli mirificum facit, si id
est convicium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis.
accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni;
insignis vero opera Favoni fuit. hoc concursu optimatium comitia
dimittuntur, senatus vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra
pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio,
ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim
Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; ex altera parte
facile cccc fuerunt. acta res est. Fufius tribunus tum
concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus
Lucullum, Hortensium, C. Pisonem,
Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum
"comperisse"
omnia criminabatur. senatus et de provinciis
praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata
esset ne quid ageretur.
habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non
speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens,
nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod
iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατοσ sed voluntate ita καχέκτησ
ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse
coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque
id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque
partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium
neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero
Pseudocatone. quid quaeris?
nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρισ promissa
patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui
Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam
domum. cum
Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire.
navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint,
fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.