Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15
Scr. Romae Id. Mart. a. 693 (61).
CICERO ATTICO salutem
Asiam
Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. non enim dubito
quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc
quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνεσ et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei
publicae causa suscepimus,
"παντοίησ ἀρετῆσ μιμνήσκεο"
curaque et effice ut ab omnibus et laudemur et amemur.
his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto
dabo. tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam
quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt
redditae litterae. valde aveo scire quid agas. Idibus
Martiis