Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16
Scr. Romae in Quint. a. 693 (61).
CICERO ATTICO salutem
quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium
factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim.
respondebo tibi ὕστερον πρότερον,. ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda
fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea
laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me
in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad contiones confugisset in
iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas
strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam
illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis!
saepe, ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum
etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.
postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione
Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione
differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod
et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela
perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum
atque testatum ut non possem praeterire. itaque si causam quaeris
absolutionis, ut iam πρὸσ τὸ πρότερον revertar,
egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut accideret commissum est
Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi
intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in
infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit
rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex
eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi
reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator
tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista
frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni
coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi
senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui
maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer
permovebantur.
hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur,
incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrarat
reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?)
Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens
condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione
Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me
circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio
ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum
iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum
tabulas Metelli
Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere
noluerunt.
multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum
ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes
conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum
domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse
venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia
praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime
ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus.
responsurum hominem nemo arbitrabatur.
""
nosti
Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga
me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo
gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit.
iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque
adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo
fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv
iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam
perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit.
quorum
Catulus cum vidisset quendam,
"quid vos"
inquit
"praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur
timebatis?"
ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι
ὅππωσ δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.
habes, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis. quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus.
rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum
putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus
videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio,
si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos
nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam
pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et
Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.
sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto
imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. nam
plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus
auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo
quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te
loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreavi
adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero
exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius
victoriae παρρησίαν eripui, Pisonem
consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam
Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque
abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua
plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam
cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio
contentionis quem ἀγῶνα vos appellatis.
nam ut Idibus Maiis in senatum convenimus, rogatus ego
sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus,
ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi
quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi
aut metuendo ignavissimi iudicaremur; bis absolutum esse
Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus
in rem publicam immissum.
"erras, Clodi; non te iudices
urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare
voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram
dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit
bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat
inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti
sunt."
sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad
altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias
fuisse. falsum, sed tamen quid hoc?
"simile est,"
inquam
"quasi in operto dicas fuisse."
—
"quid"
inquit
" homini Arpinati cum aquis calidis?"
"narra"
inquam
"patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit"
;
nosti enim Marianas.
"quousque"
inquit
"hunc regem feremus?"
"Regem appellas"
inquam
"cum Rex tui
mentionem nullam fecerit?"
; ille autem Regis hereditatem spe
devorarat.
"domum"
inquit
"emisti."
"putes"
inquam
"dicere: iudices emisti."
"iuranti"
inquit
"tibi non crediderunt."
"mihi vero"
inquam
"xxv iudices crediderunt,
xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt."
Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.
noster autem status est hic. apud bonos iidem sumus quos
reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti.
nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse;
missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores
illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur.
accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna
plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda
consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores
coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus
"
Cn. Ciceronem
"
appellent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas (ἐπισημασίασ sine ulla pastoricia fistula auferebamus.
nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis trudit noster
Magnus
Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus
Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus
onustus auro posset ascendere. consul autem ille deterioris histrionis
similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere; quod ego non credo.
sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta
putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud
magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem
publicam.
Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †insimul cum lege
alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem
de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita
comitia in a. d. vi Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege
hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut
quoad vivat singulis tribulibus HS ciↃ ciↃ ciↃ
debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse;
pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu! videsne consulatum
illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν
vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci
facteon.
quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem
ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum
reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.
epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus,
praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de
me scripserit. ac vereor ne, Lucullis quoniam
Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.
Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi.
ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec
satis sciebam quo darem. valde te venditavi.
Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam; sed nunc magis in
suo est occupatus; in quo ego ei non desum. tu si uno in loco es futurus,
crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito.
velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ, et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas. libet mihi facere in
Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam.
nihil erat absoluti.