Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
17
Scr. Romae Non. Dec. a. 693 (61).
CICERO ATTICO salutem
magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici
Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me
epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus,
quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione
quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam
gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante
intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse
nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam
odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius
etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum
litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.
sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut
Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset; quod cum accidisset,
confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac
disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam quanta sit in
Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad
accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere.
sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit enim
plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo
aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit.
atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam
scribere; vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic
intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe
sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius
patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.
de iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus
quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid
tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius
levandae molestiae. nam si ita statueris, et inritabilis animos esse
optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam,
mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra
sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum
spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. nam ad me qui te unice diligo
maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur.
illa pars epistulae tuae minime fuit
necessaria in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et
aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. mihi enim perspecta est
et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse
umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum
studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit.
vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque
quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi
primas defero.
vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et
sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae
gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te
absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi
suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in
genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter
ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum
fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non
requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, non publicae, non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo
consilio ac sermone possunt.
atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque
nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac
mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista
incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi
et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas
omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed
voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa quae violata
expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.
nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur.
credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui
primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis
qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu
non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere,
obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non
verecunda admodum gravis et copiosus fui.
ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam
ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se
cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc
postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio
et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent,
plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis
perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de
ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque
adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat
Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei
brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.
sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam
a me conglutinatam concordiam. sed tamen quoniam ista sunt tam infirma,
munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris
satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. utor
Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo quae sunt
cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.
Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo
enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium
cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem
posse coniungi. rides? non sunt haec ridicula, mihi crede.
quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus.
†exspectare velis, cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod
maxime cupio, ut quam primum venias. Nonis
Decembribus.