Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
18
Scr. vi Kal. Febr. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura
aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil
fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. abest enim frater ἀφελέστατοσ et amantissimus.
†Metellus† non homo sed
""
tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio
levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium
meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita sum ab
omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito
Cicerone consumitur. nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque
amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent.
itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati
gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut
iocari libere aut suspirare familiariter possimus. qua re te exspectamus, te
desideramus, te iam etiam arcessimus. multa sunt enim quae me sollicitant
anguntque; quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire
posse.
litus atque a/er et so/litudo/ mera.
ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo
neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. atque hi (nolo
enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis
consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quamquam animus est praesens,
tamen †voluntas etiam atque etiam ipsa medicina efficit†.
nam ut ea breviter quae post tuum discessum acta sunt conligam, iam
exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. etenim
post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae
Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis
et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non
odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis.
adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. vide quae
sint postea consecuta. consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos
philosophos aspicere sine suspiritu posset. quantum hoc vulnus! facto senatus
consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites
Romani. sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum
constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit.
instat hic nunc ille annus egregius. eius initium eius modi fuit
ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M.
Luculli uxorem
Memmius suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus
divortium fecit. quamquam ille pastor Idaeus
Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam
Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit.
est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu
fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et
Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. is ad plebem
P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo
Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego
accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.
Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam
quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli
autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui
Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat!
agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae
fuit Plotia. sed interea πολιτικὸσ ἀνὴρ quisquam inveniri potest; qui poterat, familiaris noster (sic
est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur
suam. Crassus verbum nullum contra gratiam. ceteros iam nosti;
qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.
unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur,
consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos habuit amantissimos
sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. ita
nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit.
qua re etiam legationes reiectum iri puto.
nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta
etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda
quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his
molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et
proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est.
qua re cura ut te quam primum videamus. vale. xi Kal.
Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.