Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
19
Scr. Romae Id. Mart. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis
epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem
crebrior quam tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit
quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire.
et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica
exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae
scire te non nolle arbitramur.
atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur
metus. nam
Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et
Helvetii
sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt. senatus
decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur,
vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent
Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis
coniungerent. legati sunt Q. Metellus
Creticus et L. Flaccus et, τὸ, Lentulus
Clodiani
filius.
atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima
sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. hoc
idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae
retineri videremur. quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur?
urbanae autem res sic se habent. agraria
lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore
Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem. ex hac
ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum
pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L.
Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum
possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum
agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam
rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis
vectigalibus per quinquennium reciperetur. huic toti rationi agrariae senatus
adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri;
Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat. ego
autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim
est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium; populo autem et
Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta
diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari
posse arbitrabar. sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil
ita est ut plane quid emerit nesciat.
haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere,
Herennium quendam tribunum pl., tribulem tuum sane hominem nequam atque
egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere
coepisse. huic frequenter interceditur. haec sunt, ut opinor, in
re publica.
ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia
ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non
destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam
dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem
infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu
diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios
dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et
firmiora praesidia esse quaerenda.
itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat,
Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe
multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non
tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita
dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui
contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione
arbitrarentur. cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum
in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.
odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata
sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a
me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata
tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter
infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam
cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut
crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus
cantilenam illam suam;
""
ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν
de tuo autem negotio saepe ad me scribis. cui mederi nunc non
possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum
auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus
consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine
causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio qui
in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. itaque
conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. tu si tuis
blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me
facias certiorem.
commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te.
in quo si quid erit quod homini Attico minus
Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor,
Panhormi
Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret
Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et
invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poema
exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. hic tu cave
dicas: τίσ πατέρ᾽ αἰνήσει;
si est enim apud homines quicquam quod potius sit, laudetur, nos
vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ
quae scribimus.
Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam
de te secus esse dictum. verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt
agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras,
valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae
mihi litterae nuntiarant. Idibus
Martiis.