Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.16
quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium
factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim.
respondebo tibi ὕστερον πρότερον,. ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda
fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea
laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me
in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad contiones confugisset in
iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas
strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam
illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis!
saepe, ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum
etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.
postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione
Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione
differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod
et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela
perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum
atque testatum ut non possem praeterire. itaque si causam quaeris
absolutionis, ut iam πρὸσ τὸ πρότερον revertar,
egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut accideret commissum est
Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi
intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in
infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit
rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex
eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi
reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator
tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista
frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni
coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi
senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui
maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer
permovebantur.
hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur,
incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrarat
reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?)
Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens
condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione
Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me
circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio
ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum
iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum
tabulas Metelli
Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere
noluerunt.
multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum
ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes
conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum
domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse
venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia
praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime
ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus.
responsurum hominem nemo arbitrabatur.
""
nosti
Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga
me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo
gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit.
iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque
adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo
fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv
iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam
perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit.
quorum
Catulus cum vidisset quendam,
"quid vos"
inquit
"praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur
timebatis?"
ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι
ὅππωσ δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.