Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
habes, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis.
quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.
sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreavi adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius victoriae παρρησίαν eripui, Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio contentionis quem ἀγῶνα vos appellatis.
nam ut Idibus Maiis in senatum convenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus, ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi aut metuendo ignavissimi iudicaremur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in rem publicam immissum. "erras, Clodi; non te iudices urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt."
sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen quid hoc? "simile est," inquam "quasi in operto dicas fuisse." — "quid" inquit " homini Arpinati cum aquis calidis?" "narra" inquam "patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit" ; nosti enim Marianas. "quousque" inquit "hunc regem feremus?" "Regem appellas" inquam "cum Rex tui mentionem nullam fecerit?" ; ille autem Regis hereditatem spe devorarat. "domum" inquit "emisti." "putes" inquam "dicere: iudices emisti." "iuranti" inquit "tibi non crediderunt." "mihi vero" inquam "xxv iudices crediderunt, xxxi, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt." Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.