Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et
sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae
gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te
absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi
suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in
genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter
ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum
fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non
requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, non publicae, non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo
consilio ac sermone possunt.
atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque
nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac
mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista
incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi
et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas
omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed
voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa quae violata
expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.
nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur.
credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui
primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis
qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu
non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere,
obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non
verecunda admodum gravis et copiosus fui.
ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam
ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se
cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc
postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio
et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent,
plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis
perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de
ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque
adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat
Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei
brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.
sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam
a me conglutinatam concordiam. sed tamen quoniam ista sunt tam infirma,
munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris
satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. utor
Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo quae sunt
cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.