Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.3
aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne
Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias
non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium
missurum esse arbitror.
nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an
ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. signa
quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non
vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus
qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque
curata sunt.
quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum
omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. quibus de suspicionibus
etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium
praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc ad te scripsi
quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus
exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam
C. Pisoni
L. f.
Frugi despondimus.