Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1.4
crebras exspectationes nobis tui commoves. nuper quidem cum iam te
adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus.
nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod
scribis; obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris,
Acutilianam controversiam transegeris. hoc me etiam Peducaeus ut
ad te scriberem admonuit. putamus enim utile esse te aliquando iam rem
transigere.
mea intercessio parata et est et fuit. nos hic incredibili ac
singulari populi voluntate de C. Macro transegimus. cui
cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato
cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus.
quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est.
est ornamentum Academiae proprium meae, quod et
Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius
gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum
locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in
Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. illa omnia
in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero,
ornabo. libros tuos conserva et noli desperare eos me
meos facere posse. quod si adsequor, supero Crassum divitiis
atque omnium vicos et prata contemno.