Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.12A
sine dubio errasse nos confitendum est.
"at semel, at una in
re."
immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius.
"ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ."
in
reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid
provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum
sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam
perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum
videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio
fuisse videamur.
quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto,
ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et
quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est
et si †vi forte ne cum pestate clamaut emistis†. in quo
si quod σφάλμα, vides quam turpe sit.
trahimur, nec fugiendum si quid violentius.
de
Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, a dimittam.
Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum
per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis.
minus enim auderent, si aliter esset et scirent; nam et vicini et
diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum in theatro. legiones etiam has quas in
Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil
inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si
desperarit, certe ruet. quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim
meliore, animo Caeliano. sed primum quidque. quod,
qualecumque erit, continuo scies.
nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam
sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod †hoc sit ἦθοσ ακιμοαν†. quod si adhuc nullum
est, esse tamen potest, aut ἀρετὴ non est διδακτόν, quod mihi persuaderi non potest.