Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.13
epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi.
semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur
ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu
Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius.
attende
πρᾶξιν πολιτικοῦ. evocavit litteris e
municipiis decem primos et iiiiviros. venerunt ad villam eius mane.
primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse
Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar
iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et περὶ. hoc here effecit. hodie autem
in Aenariam transire constituit ut exsulibus reditum
polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.
ab
Axio accepi litteras. de
Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio
reddidi. Servius pr. Nonas
Maias
Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud
C. Marcellum. cras igitur nos mature videbit mihique
dabit argumentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi scribam.
illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum
praesertim me valde observarit. videlicet aliquid atrocius de me imperatum
est. coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si
impetrassem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus.
tu, quaeso, si quid in Hispaniis. iam enim poterit
audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent.
ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam.
Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. te
quoque a Curione impediri video. etsi, ut opinor, habes
† ΕΚΙΤΑΟΝΟΝ.