Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14
Scr. in Cumano viqi Id. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
o vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur!
Servius, ut antea scripsi, cum venisset Nonis Maiis,
postridie ad me mane venit. ne diutius te teneam, nullius consili exitum
invenimus. numquam vidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam
timebat quod non esset timendum; illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem
utriusque victoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter
utriusque difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset.
atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam
diuturna miseria non exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter
quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est sed saepius odiosa est propter
vigilias.
quam ob rem quicquid habes ad consolandum conlige et illa scribe non ex
doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est
medicina quam morbus), haec potius conquire de Hispaniis, de
Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert; qui etiam
de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. haec igitur si habebis
et talia. et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est.
sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in
posterum, sed tardus ad exeundum
"multo se in suo lectulo malle, quicquid
foret."
odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. unum illud
firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos
autem ad haec
"et id ipsum certo fore et quae iam fierent
non esse leviora,"
multaque conligebamus. verum ea non animum eius
augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id adhibendus videretur. qua re in hoc non multum est.
nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.