Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15
Scr. in Cumano iv Id. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi
Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo
cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur.
eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat
confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua
gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur
locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari;
†tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum
sit Eros
Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.
quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque
torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt.
quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto.
tuas tamen interim litteras exspecto.
Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni
sententia occurrunt. unum
C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet.
ὢ πολλῆσ ἀγεννείασ! qui etiam
Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.
Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me
misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur
igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit
ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor
putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. quivis licet dum modo aliquis.
de sorore laudo. de
Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de
Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil
a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus
pudens! saepe enim ad me scripsit ut
Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset,
possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito.
me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos!
verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque
Piliam. ego, dum panis et cetera in navem parantur, excurro in
Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si
quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.