Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
4
Scr. in Cumano xvii K. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
multas a te accepi epistulas eodem die omnis diligenter scriptas, eam vero
quae voluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio. in qua non frustra
laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. qua re ut id, quoad
licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer rogo.
ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino,
si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. non enim iam quam
dignitatem, quos honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid consecutus sim,
quid praestiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et
istos quos propter omnia amisimus. hi sunt qui, nisi me civitate expulissent,
obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum. quorum
societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit vides.
alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingravescit;
modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia provincia
exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic
etiam appelletur tyrannus.
alter, is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat quidem,
qui se nihil contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro
bellum terra et mari comparat non iniustum ille quidem, sed cum pium tum etiam
necessarium, suis tamen civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit.
horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis sed ne
fortunam quidem ipsam; qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur.
quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse?
et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse
bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est
miserrimus quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et
domesticis commodis fuit.
praeclara igitur
conscientia sustentor, cum cogito me de re publica aut meruisse optime cum potuerim, aut
certe numquam nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate eversam esse rem publicam quam
ego XIIII annis ante prospexerim. hac igitur conscientia
comite proficiscar magno equidem cum dolore nec tam id propter me aut propter fratrem
meum, quorum est iam acta aetas, quam propter pueros, quibus interdum videmur praestare
etiam rem publicam debuisse. quorum quidem alter †non
tam† quia maiore pietate est me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram!
nihil enim mihi accidit in omni vita acerbius) indulgentia videlicet nostra depravatus
eo progressus est quo non audeo dicere. et exspecto tuas litteras; scripsisti
enim te scripturum esse plura cum ipsum vidisses.
omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec
parvum sed multa magna delicta compressi. Patris
autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. nam
litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem
celaremus sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse. hoc vero eius iter
simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum scio post
Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo
a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa
timide. sed nulla nostra culpa est natura metuenda est. haec
Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit.
iacet in maerore meus frater neque tam de
sua vita quam de mea metuit. huic tu huic tu malo adfer consolationes, si
ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut
minora. quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio.
nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad
severitatem nec ad indulgentiam. nunc haec sive iracundia sive dolore sive
metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat; si vera
sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. quoquo modo
vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.
cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me
venire. venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id est
Idibus. si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod ad
te scribendum sit, id his litteris adiungam.
praeteriit villam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se
venturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur.
contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. o rem foedam! nosti
hominem; nihil occultavit, in primis nihil esse certius quam ut omnes qui lege
Pompeia condemnati essent restituerentur; itaque se in
Sicilia eorum opera usurum. de
Hispaniis non dubitabat quin Caesaris essent. inde
ipsum cum exercitu ubicumque Pompeius esset. eius interitu finem
†illi† fore. propius factum esse nihil;
†ei† plane iracundia elatum voluisse Caesarem occidi
Metellum tribunum pl. quod si esset factum, caedem magnam
futuram fuisse. permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non voluntate
aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse
clementiam. quod si populi studium amisisset, crudelem fore.
eumque perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offendisse de
aerario. itaque ei cum certissimum fuisset ante quam proficisceretur
contionem habere, ausum non esse vehementerque animo perturbato profectum.
cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, quam rem publicam, plane
fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat. quae si
exisset, se de Sicilia abiturum.
"quid isti "
inquam
"sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex?"
"cupivi"
inquit
"ex senatus consulto surrupto; nam aliter non poterat. at ille impendio nunc magis odit senatum.
"a
me"
inquit
"omnia proficiscentur."
"
"cur autem sex?"
"quia xii nolui; nam licebat."
tum ego
"quam vellem"
inquam
"petisse ab eo
quod audio Philippum impetrasse! sed veritus sum, quia ille a
me nihil impetrabat."
"libenter"
inquit
"tibi concessisset. verum puta te impetrasse; ego
enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos. quid
autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? quin nunc
ipsum minime offendisses eius causam, si in Italia non fuisses."
ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores
haberem. laudavit consilium.
"quid ergo?"
inquam;
"nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad
mare superum milites sunt."
"quid mihi"
inquit
"optatius?"
hoc loco multa perliberaliter. ergo hoc quidem est profectum, ut
non modo tuto verum etiam palam navigaremus.
reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit
epistula dignum. sunt autem quae praeterii, interregnumne esset
exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle
in proximum annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam,
quod nullo negotio facere solet, amicissimum mihi
Caesarem esse debere. quid enim umquam?
"scripsit ad me Dolabella."
"dic quid?"
adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem
gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris?
acquievi. levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani.
quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito, †quae
pro illo sit suspicandum!† sed opus fuit, Hirtio
convento. est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. et
tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus.
tu
Oppios
Terentiae delegabis. iam enim urbis vanum periculum est.
me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in
navem, et cetera, quoniam commoror. ego ad te statim habebo quod scribam
simul et videro Curionem. de
Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.