Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5
Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum,
diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam
novam.
Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius
significavit se harum rerum exitum non videre.
quod mihi mandas de Quinto regendo,
"Ἀρκαδίαν"
. tamen nihil praetermittam. atque utinam
tu—, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium
statim detuli, ac valde requirere solebat.
Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat.
sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi
Philotimus dixisset se HS L_ emere de
Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si
Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret.
promisit. ad me nuper se HS X_X_X_ emisse;
ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse.
rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam
agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse
factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias.
A. d. xv K. Maias.