Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum
acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet
et†. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris.
quocirca hae sunt breves, †et tamen† quia festinabam eramque
occupatior.
de
Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod
dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo
cavero. magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum.
vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid
ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes.
sed ignosco; magnum, inquam, opus est.
Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in
Galliam. ego nunc qua et quo videbo.