Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum. sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam, quod nullo negotio facere solet, amicissimum mihi Caesarem esse debere. quid enim umquam? "scripsit ad me Dolabella." "dic quid?" adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris? acquievi. levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani. quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito, †quae pro illo sit suspicandum!† sed opus fuit, Hirtio convento. est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. et tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus.
tu Oppios Terentiae delegabis. iam enim urbis vanum periculum est. me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. ego ad te statim habebo quod scribam simul et videro Curionem. de Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.