Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
10.6
me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet et†. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. quocirca hae sunt breves, †et tamen† quia festinabam eramque occupatior.
de Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est.
Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. ego nunc qua et quo videbo.