Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.7
ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem
istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum
idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua
pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi
Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more
exemploque vincet. ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et
tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus
ingratus esse non possum, nec tamen in acie me sed
Melitae aut alio in loco simili oppidulo futurum puto.
"nihil"
inquies
"iuvas eum in quem ingratus esse non vis?"
immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo.
quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari
Dolabella, Fretensi
Curio.
iniecta autem mihi spes quaedam est velle mecum Ser.
Sulpicium conloqui. ad eum misi Philotimum libertum
cum litteris. si vir esse volet, praeclara συνοδία, sin autem—, erimus nos qui solemus.
Curio mecum vixit iacere Caesarem putans offensione populari
Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset.
Quintum puerum accepi vehementer.
avaritiam video fuisse et spem magni congiari. magnum hoc malum
est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium
puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura
profectum. quem tamen nos disciplina regemus.
de
Oppiis
Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis
Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.