Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
10.8
et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos
scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere.
consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri ... necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros? sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus,
quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?
deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri. itaque numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod maius scelus aut tantum denique? quid turpius? †anuival dehic† in absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram?
quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. †non simul cum Pompeio mare transierimus. omnino non potuimus†. exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc
tarditatem incidi. sed adsequor omnia si propero, si cunctor amitto.