Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario. iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?
non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapalli vicem in suo lectulo mori malle censueris quam in exsilio Themistocleo. qui cum fuisset, ut ait Thucydides, τῶν μὲν παρόντων δι᾽, tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil fefellisset. etsi is erat ut ait idem, qui τὸ ἄμεινον καὶ τὸ χεῖρον ἐν τῷ ἀφανεῖ ἔτι ἑώρα μάλιστα, tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. non fuisset illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil utrumque eorum
fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet.
8
ccorruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum fiat videam an futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit
tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν. etsi nihil umquam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est στοργή, est summa σύντηξισ. tamen nos recte facere et bene audire vult.
sed hac super re ne nimis, ne meam ipse συμπάθειαν iam evocem.
tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle
interesse. eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo: