Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
Scr. in Cumano vi Non. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas
intercipi periculosum esset finem inter nos scribendi fieri tempus esse.
sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in
Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque
ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re
sentiam scribere.
consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad
Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri ...
necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab
Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur,
apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam
honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum
Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid
exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania,
quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis
relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus.
nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum
reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano
homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.
Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum
Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse
clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros?
sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in
curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id
quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me
illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus
an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem
voluimus esse?
deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in
Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum
putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim
qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri. itaque
numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper
antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus
et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam
medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod
maius scelus aut tantum denique? quid turpius? †anuival dehic† in
absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus
non feram?
quod si iam misso officio
periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero,
nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin
turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute.
†non simul cum Pompeio mare transierimus.
omnino
non potuimus†. exstat ratio dierum.
sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus.
fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem
putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem
amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent.
hoc verens in hanc tarditatem incidi. sed adsequor omnia
si propero, si cunctor amitto.
et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non
dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de
tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se
etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus
ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum
simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in
aerario. iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem
publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?
non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone
ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me
fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt,
nisi forte me Sardanapalli vicem in suo lectulo mori malle censueris quam in exsilio Themistocleo. qui cum fuisset,
ut ait Thucydides, τῶν μὲν παρόντων δι᾽, tamen incidit in eos casus quos vitasset
si eum nihil fefellisset. etsi is erat ut ait idem, qui τὸ ἄμεινον καὶ τὸ χεῖρον ἐν τῷ ἀφανεῖ ἔτι ἑώρα μάλιστα,
tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium
invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. non fuisset
illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies
Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil
utrumque eorum fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo
diximus, nec nos fallit nec aliter accidet.
8
ccorruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem
sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam
tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare. sin
quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum fiat videam an
futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est committendum ut
iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit
tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non
indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν. etsi nihil umquam tam fuit scribendum
quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam
Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa
delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica.
quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus
autem animus in discessu nostro! est
στοργή, est summa σύντηξισ. tamen nos recte facere et bene audire vult.
sed hac super re ne nimis, ne meam ipse συμπάθειαν iam evocem.
tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum
adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod
Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. cum
Antonio item est agendum ut cum Curione
Melitae me velle esse, huic civili bello nolle interesse.
eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione.
is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est
hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo: