Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. circa finem m. Apr. a. 705 (49).
ANTONIVS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. salutem
nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem
rumorem qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. sed
quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa,
magni esse. te iturum esse trans mare credere non
possum, cum tanti facias Dolabellam
et
Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus
me hercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. sed
tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone atque eo feci
studiosius quod iudicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae
magis a ζηλοτυπίᾳ mea quam ab iniuria tua nata est.
sic enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto
Caesare meo, meque illud una iudicare Caesarem maxime in
suis M. Ciceronem reponere.
qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius
fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius iniuriam fecit, contra ne profugias
qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse
cupiet.
dedita opera ad te Calpurnium
familiarissimum meum misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.
eodem die a Caesare
Philotimus attulit hoc exemplo: