Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. ex itinere xv K. Maias a. 705 (49).
CAESAR IMP. salutem D. CICERONI IMP.
etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus
hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo
progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode
consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis,
adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab
eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi
gravius abs te nil accidere potest.
quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid
viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis?
quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu
explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius
reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex
itinere.