Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.9
adventus
Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam saepe pro
Pompeio mentientis!) exanimavit omnis qui mecum erant; nam ipse obdurui.
dubitabat nostrum nemo quin Caesar itinera
repressisset—volare dicitur; Petreius cum Afranio
coniunxisset se—nihil adfert eius modi. quid
quaeris? etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis copiis iter in
Germaniam per Illyricum fecisse; id enim αὐθεντικῶσ nuntiabatur. Melitam igitur opinor
capessamus, dum quid in Hispania. quod quidem prope modum videor
ex Caesaris litteris voluntate facere posse, qui negat neque honestius
neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse.
dices,
"ubi ergo tuus ille animus quem proximis litteris?"
adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem!
lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de
Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam
scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret ut exspectarem, ne fortunas meas, ne
unicum filium, ne meos omnis tam temere proderem, non sine magno fletu legerunt pueri
nostri; etsi meus quidem est fortior eoque ipso vehementius commovet nec quicquam nisi
de dignatione laborat. Melitam igitur, deinde quo videbitur.
tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum et maxime si quid ab
Afranio. ego si cum Antonio locutus ero, scribam
ad te quid actum sit. ero tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi
ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto ad
Nonas, et adigit ita Postumia et Servius
Flius. quartanam leviorem esse gaudeo. misi ad te
Caeli etiam litterarum exemplum.