Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10.9A
exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti
neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti,
has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per
liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas.
nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse
neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius
qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si
existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et
condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur;
iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non me hercules erit
deprecationi locus.
qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi
carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valemus, quorum fortunam
non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut
relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—denique
illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse. nunc
te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et
ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est.
vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum
sit eligas.
quod si totum tibi persuadere
non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta; quas
tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem
habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad
desperatos accedere non medius fidius reperio.
hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac,
simul atque
"have"
mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit.
negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus
maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam
ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te
percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.
etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus
evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse.
quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum
insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a
bello, dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego
te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.